Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Iterum ex omni parte civitas oppugnatur. Comes Tolosanus contra se positam turrim machinis et omni arte debilitare nititur; sed, resistentibus civibus, opera consumitur.

Praeoccupato itaque, classe immissa, civium per lacum discursu, decretum est publice et voce indictum praeconia, quatenus legiones singulae, sicut sub certis principibus erant constitutae, ad impugnandam urbem denuo viriliter armarentur, et majore solito instantia, quantas possent civibus inferrent molestias. Sicque singuli principes suos animantes exercitus, et armatos ad congressum dirigentes, factus est assultus longe solito asperior. Machinis quoque instantes animosius, alii murum suffodere, alii magnos contorquere molares ad debilitanda moenia satagebant. Erat autem in parte australi, quae domino comiti Tolosano ad impugnandum erat deputata, turris quaedam, sublimitate simul et grossitie caeteris notabilior, juxta quam praedicti Solimanni uxor dicebatur habere domicilium: ad hanc dejiciendam comes omne studium jam per dies aliquot impenderat; sed inutiliter. Nam, cum duabus machinis jaculatoriis eam continuis jactibus flagellasset instantius, prae operis soliditate lapidem etiam unum ex ea dissolvere non poterat. Unde, ne ab incepto quasi victus desisteret, instantiam ingeminans, tormenta etiam multiplicat et contortis majoribus saxorum molibus, et mirae soliditatis cautibus immissis, rimas coepit agere, et in pulverem ictibus fatigata resolvi. Quod videns exercitus, adunata manu se invicem cohortantes vallum exsuperant: et ad murum accedentes, praedictam turrim dejicere, aut saltem perforare nituntur. Cives autem compertum habentes quod praedicta turris ruinam minaretur, eam interius lapidibus et caemento repleverunt, ut si forte murus aut suffossus, aut tormentis debilitatus corrueret, opus novum pro vetusto succederet, et penetrare volentibus praestaret impedimentum. Nostri tamen sub testudine latentes solidissima, quam violenter secus murum appulerant, murum suffodere nitebantur. Tandemque effectum est ut foramen, quo duo armati viri facilius possent intrare, ferreis instrumentis et multo labore conficerent. Cives autem e converso, importune insistentibus omnino resistere, argumenta argumentis, et vires viribus non inferiore spiritu objectare unanimiter parati, arcubus et balistis, et omni armorum genere, lapidum quoque contorsione pugillarium, hostes a se repellere, et illatas propulsare nitebantur injurias.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License