Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Factum ducis Godefridi memoriale. Cives in machinas nostras ignem immittunt; casus cujusdam viri nobilis lamentabilis.

Erat autem inter eos, qui murum ab impugnantibus tuebantur, quidam caeteris improbrior, corpore quoque et viribus notabilior, qui arcu in nostros multam operabatur stragem. Insuper etiam et de successu, quo diu nimis usus fuerat, intumescens, nostros probris afficiebat et contumeliis, desides eos vocans et timiditatis objiciens titulum. Erat autem hic in ea parte ita importune desaeviens, quae domino duci et suis cohortibus ad impugnandum erat deputata: quod vir illustris non perferens dominus Godefridus, sumpta balista locum quaerens opportunum, manus contra praedictum caussatorem dirigit, et telo per vitalia directo, confossum et exanimem ad terram dejicit, justam pro his omnibus quae nostris intulerat rependens vicissitudinem. Quo facto, caeteros ejusdem operis consortes, qui in ea parte illius exemplo animati, resistebant animosius, maxime deterruit; ita ut minus minusque et missilia contorquerent, et jacularentur convicia. Alii tamen, qui in caeteris partibus pro urbis defensione desudabant attentius, facti hujus ignari, nihilominus de turribus et muris tota se tuentes diligentia, in nostros et caedem et vulnera totis viribus procurabant exercere; picem quoque, oleum, et arvinam, et caetera quae incendiis solent fomitem ministrare, et accensas faces in nostras machinas dirigentes, eas ex parte plurima, ubi non observabantur diligentius, consumebant. Quibus autem in parte australi ad expugnandam praedictam turrim erat labor sedulus, curam ad idipsum continuabant et studium; sed videntes quidquid hesterna die in muro suffoderant, totum nocte secuta reparatum, coeperunt fieri remissiores, videntes quod non proficerent. Dumque pene desisterent ab incepto, ecce quidam valde strenuus et nobilis eques de exercitu comitis Normannorum, sui exemplo volens alios animare, lorica indutus et galea, et opertus clypeo, vallum transiens, ad murum accessit imperterritus, novam lapidum structuram, quam eadem nocte cives opposuerant, volens convellere; et foramen quod hesterna die factum fuerat rursus aperire; sed, instantibus desuper cum omni importunitate civibus, nec aliorum quisquam ut opem ferret ausus fuit accedere, nec ille potuit consummare propositum: magnis enim lapidum molibus ibi secus murum contritus, cernentibus nostris, nec subvenire volentibus, interiit: cujus corpus exanime, uncis ad se ferreis sublevantes, infra moenia suis expositum ludibriis dejecerunt; tandemque lorica nudatum et galea, ad nostros rejecerunt extra moenia. Quo debitis exsequiis sepulturae tradito, flevit super eum populus, ejus plurimum commendans animositatem et mortem ejus in conspectu Domini reputans pretiosam, per quam ejus animam electis spiritibus non dubitabant sociandam: omnium enim, ut praediximus, una mens erat et eadem sententia, eos qui sic in acie procumbebant, vitam mereri perpetuam, et in parte sortis sanctorum praedestinato collocari in lumine.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License