Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Quidam principibus se offert artifex, machinam construit, turrim suffodit, suffossam diruit.

Interea de more, quem sibi fecerant adinvicem, convenientes nostrarum legionum Deo devoti principes, compertum habentes quod non proficerent, sed potius inutiliter operam consumerent et studium, apud se quaerunt diligentius, deliberatione proposita, quo in tanta necessitate opus sit consilio. Dumque circa id insisterent, plurimum anxietatis sustinentes, ecce quidam Longobardus natione, accedens ad principes, videns quod omnium artificum eluderentur argumenta, et labor sine fructu deperiret, hujus artis professus est se habere peritiam, asserens, quod si ei sumptus de publico ad operis consummationem sufficientes, et necessarii ministrarentur, ipse, auctore Domino, infra paucos dies turrim praedictam, sine damno nostrorum ad terram dejiceret; et late patentem introitum omnibus ingredi volentibus, ministraret. Sumptibus igitur de publico ministratis ad omnem sufficientiam, et salario insuper condigno pro ejus laboris recompensatione designato, subjecta pro votis materia, machinam miro construit artificio: ita ut qui intus erant, nolentibus hostibus, sine suo periculo secus murum eam possent applicare; et interius latentes, murum suffodere non timerent, quod ipso rerum experimento plenius edocuit ad evidentiam. Nam composito et armato undique pro sua voluntate instrumento, viros fortes et loricatos, armis et ferreis instrumentis, ad suffodiendum murum necessariis instructos, sub eadem secum colligit machina; quam etiam cum suis opificibus probe nimis, et argumentose plurimum, trans vallum positam moenibus applicat. Cives autem solita instantes protervia, immissis magnis molaribus, et igne superinjecto, quae omnia propter culminis arduitatem et latera devexa, quoniam inhaerere non poterant, ut damnum subjectis irrogarent, de consueto auxilio coeperunt diffidere; et instrumenti, quod nullatenus laedere poterant, robur admirantur, et artificis argumentum. Qui autem sub ea latebant testudine, securi penitus ab hostium insidiis ad infringendum murum, et turrim subvertendam totis instant viribus; et convulsorum loco lapidum stipites supponunt, et ligneam materiam; ne parte muri inferiore suffossa, subito corruat pars superior et machinam comprimat, quae tantae pondus magnitudinis, et immensitatem ruinae nullatenus ferre poterat. Facta igitur tanta suffossione, quae ad turris dejectionem sufficere posse videbatur; et sustentaculis quae murum casurum sustentabant igne supposito, et nutriendis ignibus apta subjecta materia, machinam relinquunt, ad suos cum omni celeritate se conferentes. Factumque est, ita ut circa noctis medium, omni fulcimentorum consumpta materia, et ignibus edacibus in cineres redacta, turris cum tanto fragore ceciderit, ut etiam remotos quodam horrore concuteret; et terraemotus instar corda conturbans et ingerens formidinem, ad quem sonitum excitae legiones, ad arma convolant, animos induunt, tanquam urbem violenter ingressuri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License