Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Uxor Solimanni cum duobus filiis fugiens capitur. Desperant cives; cum Tatino Graeco de deditione tractant; mittuntur ad imperatorem super eo a principibus nuntii.

Solimani vero uxor, quae hactenus urbis obsessae molestias multo labore pertulerat, turris casu, femineo more perterrita, paratis navibus urbe clam egressa, ad loca tutiora se cum ancillis et familiaribus transferre proposuerat; sed nostri, qui per lacum in navigiis erant, ad cohibendos introitus exitusque civium deputati, dum studiosius more prudentium cuncta perlustrant, abeuntem reperiunt, capiunt repertam; et captam cum duobus filiis tenellis admodum, principibus repraesentant, qui sub arcta custodia cum aliis concaptivis eam praecipiunt diligentius observari. Cives autem et de aditu hostibus patefacto et de captivitate tantae feminae, mente plurimum consternati, prorsus de viribus diffidentes, missa legatione, a principibus inducias postulant, de sua deditione cum eisdem tractaturi. Tatinus autem, de quo superius mentionem fecimus, praesentiens, sicuti vir erat versutissimus, populi a sui tuitione deficientis voluntatem, majores civitatis convenerat, monens ut in sui deditione dominum imperatorem honorarent, proponens quod hic peregrinorum exercitus, qui praesens erat, ad alia properabat negotia; nec ex principali proposito, sed incidenter, et quasi praetereundo in eam descendissent obsidionem. Dominum autem imperatorem circa se positum haberent perpetuo, de cujus commendabili plurimum possent clementia praesumere, et semper exspectare meliora. Optimum ergo erat, ut in eo facto imperatorem, hominibus ignotis et genti barbarae praeponerent, ita ut in ejus manu fieret deditio, quam declinare non poterant; et per eos urbem reciperet imperator, cujus non multis retro temporibus, per Turcorum violentiam, imperium injuste amiserat. His et hujusmodi persuasus civium conventus, in manu imperatoris eligunt urbem, personas quoque suas et omnem substantiam salva incolumitate, resignare; nec tamen id nostris molestum fuit principibus; quippe cum ad alia tota eorum properaret intentio, nec his inhaerere eorum esset propositum; sperantes tamen, quod juxta pactorum tenorem, salva essent exercitui in solatium laboris et damnorum quae pertulerant, spolia civitatis. Captivos tamen de fratribus, quos tum saepe dictus Solimannus tum de exercitu Petri Eremitae, apud castrum Civitot, tum etiam quos cives in obsidione ceperant, libertati restitutos, noster recepit exercitus universos antequam de eorum deditione vellent tractari sermonem, et eorum in hac parte votis satisfacere. Factum est igitur, quod de principum conniventia et populi consensu missi sunt ad imperatorem nuntii, dicentes: Principes et Christianus exercitus, qui apud urbem Nicaenam in ejus obsidione pro Christi nominis amore fideliter laboraverunt, eam auctore Domino, multa sollicitudine et urgente instantia compulerunt ad deditionem. Unde nos ad tuam dirigentes serenitatem, monemus et exhortamur attentius, quatenus ad partes illas de tuis principibus cum sufficientibus expeditionibus aliquos mittere non moreris, qui urbem traditam ad honorem tui nominis conservare valeant; et captivorum multitudinem hinc transferre sint idonei. Nos enim, urbe vestrae celsitudini resignata, iter quod semel assumpsimus, auctore Domino, prosequi non differemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License