Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Soluta obsidione iter arripuit exercitus. Dividuntur ab invicem principes. Solimannus cum innumeris copiis iterum occurrit.

Soluta igitur obsidione, de mandato principum, iterum ad proficiscendum invitatur exercitus, et compositis sarcinis, III Kalend. Julii iter arripiunt. Cumque per biduum junctis legionibus incessissent, casu nocte illa secus quemdam pontem, aquarum commoditatem secuti, castrametati sunt, unde summo diluculo ante lucis exortum, dum adhuc essent tenebrae, rursus ad iter se accingentes, transito ponte, sive casu, sive ex industria, divisi sunt principes ab invicem, cum suis expeditionibus. Dominus enim Boamundus et Normannorum comes, et Stephanus comes Blesensium, Tancredus etiam et Hugo comes de Sancto Paulo, laevam secuti, seorsum illa die profecti, in vallem pervenerunt cui nomen Gorgoni: ibique secus ripam fluvii decurrentis, pascuorum habentes commoditatem et graminis circa horam nonam castra locaverant, ubi et noctem illam, solliciti tamen, locatis in gyrum excubiis, quietam transegerunt. Reliqui vero omnes dextram tenentes, illam compleverunt diaetam; et vix a praedictorum castris duobus distantes milliaribus, in locis itidem pascuis, et aquarum habentibus commoditatem, castra composuerant. Solimannus vero, illatae memor injuriae, et ad animum revocans sine intermissione, quomodo per illos urbem egregiam, uxorem et filios amisisset, ad id totis viribus anhelabat ut eis vicem rependeret, et aliquas, si posset, eis praestrueret insidias. Convocatis itaque ingentibus denuo militum copiis, nostrorum a laeva, aequis pene passibus, subsequebatur exercitum; in quo etiam exploratores habens, qui de statu proficiscentium, eum indesinenter redderent doctiorem, praestolabatur assidue quomodo, sumpta occasione opportuna in eos posset irruere. Cognito autem per eosdem quod divisus esset exercitus, et pars altera quae viribus et numero minor videbatur, sibi erat vicinior, horam ratus invenisse competentem, descendit de montibus cum illo suorum infinito comitatu. Vixque aurora solis subsequentis nuntiabat adventum, et noctis umbra densior luce propinqua dissolvi coeperat, cum ecce qui in speculis erant constituti, ut hostium, si quae essent, de remoto praesentirent insidias, et exercitum admonerent, visis hostibus, lituis concinunt, et cursu rapti velocissimo hostes adesse denuntiant. Igitur cornicinum clangore et voce praeconia excitae legiones universae, ad arma convolant, equos praeparant, tanquam praelium cominus habituri. Erat autem mane, in ipsa die Kalendarum Juliarum. Disposita igitur universa populi multitudine per acies, et praepositis singulis cohortibus quinquagenariis et centurionibus, et per alas pedestrium turmarum primiceriis constitutis; sarcinas et impedimenta, omnemque senum, mulierum ac debilium invalidam multitudinem, quo expeditiores ad pugnam possent procedere, secus arundinetum in vicino positum, curribus et vehiculis eos praetexentes, collocant quasi in tuto. Missisque nuntiis ad reliquas partes exercitus, a quibus temere divisi fuerant, monent et hortantur attentius ut accelerare velint, significantes in quantis angustiis positi sint. Postquam vero juxta rei militaris disciplinam in castris domini Boamundi omnia videntur secundum ordinem disposita, ecce circa horam diei secundam adest Solimannus, infinita secum Turcorum agmina trahens: quodque nostris erat mirabilius, in tanta multitudine, quae ducentorum millium dicebatur excedere quantitatem, nec unus nisi eques poterat reperiri. Nostri autem, ut praediximus, promiscue utriusque ordinis secum trahebant legiones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License