Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Pugna committitur. Cadit Willelmus Tancredi frater, et totus Boamundi in arcto nimis constituitur exercitus; Tancredus pene capitur.

Accedente igitur Turcorum exercitu, tantus factus est in castris tumultus, quod vix alicujus sermo poterat exaudiri. Fragor enim armorum et equorum strepitus, tubarum classica et tympanorum sonus horribilis, ipsorum etiam certatim conclamantium ululatus usque ad sidera tolli videbatur, ita ut plurimum inassuetis et minus circa hujusmodi exercitatis legionibus, terrorem incuterent vehementem. Irruentes igitur in nostrum exercitum Turcorum acies, tantam immiserunt sagittarum multitudinem, ut instar grandinis aerem occuparent, et in nostrorum legionibus vix vacuus a vulnere aliquis inveniretur; vixque prior nubes descenderat cum arcubus, sequens emissa non rarior; si quid prior intactum dimiserat, secunda illaesum non praeteriit. Nostri autem, quibus id pugnae genus erat incognitum, eoque minus tolerabile, quo et minus usu compertum, videntes quod equi eorum sine remedio deficerent, ipsique subitorum vulnerum, et quae non multum praecavere poterant, confixionibus interirent, gladiis et lancearum acumine in hostes irruendo, eos a se propellere satagebant. Illi autem irruentium pondus ferre non valentes, studiose dividebantur ab invicem, ut eorum impetus eluderent, et neminem sibi obviam habentes ad suos redirent, concepta spe delusi. Quibus ad suos infecto negotio redeuntibus, Turci denuo religabantur adinvicem, et immissa iterum in modum imbrium sagittarum multitudine, neminem pene absque lethali vulnere praeteribant. Resistebant tamen nostri quantum poterant loricis, cassidibus protecti et clypeis; sed equi eorum et inermis populus passim et sine delectu prosternebantur. Ceciderunt in eo conflictu viri ex utroque ordine memorabiles ad duo pene millia: inter quos egregiae indolis adolescens Willelmus marchionis filius, domini Tancredi frater, dum pro suis in agone desudat viriliter, sagitta confossus interiit. Robertus quoque Parisiensis, vir in armis strenuus, eodem mortis genere vitam finivit. Dominus quoque Tancredus, dum in mediis fulminat hostibus, vitae prodigus et suae conditionis immemor, vix a domino Boamundo mortis casibus, nolens et invitus violenter ereptus est. Invalescebant igitur hostium agmina, et nostris pene deficientibus, arcu ab humeris dependente, et ejus neglecto officio, gladiis instant cominus; ita ut dissolutis cohortibus, nostri fugam arriperent, ad sarcinas et impedimenta redeuntes: ubi circa currus et vehicula, sub arundineti densitate arbitrantes se aliquod invenire posse refugium, conglobati sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License