Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Tancredus in Ciliciam descendens, Tarsum obsidet. Balduinum ducis fratrem ad easdem partes venientem honeste suscipit.

Interea vir per omnia commendabilis dominus Tancredus, primus in Ciliciam, viarum casu secutus compendia, perveniens, Tarsum, ejusdem provinciae metropolim, cum iis qui eum secuti fuerant, obsederat. Est autem Cilicia una de provinciis quae in Oriente continentur. Orientem autem Antiochenam, juxta veterum auctoritatem vocamus dioecesim. Habetque Cilicia ab oriente Celessyriam, ab occidente vero Isauriam; a septentrione Tauri montis juga; ab austro vero, mare Cypricum, sive Myrtoum. Continet autem infra se duos metropoles, Tarsum videlicet, doctoris gentium patriam et natale domicilium, de qua nobis in praesenti est sermo, et Anavarzam, utramque cum suis suffraganeis urbibus: unde duae potius dicuntur Ciliciae, prima et secunda. Tarsum autem fundasse dicitur Tarsis, secundus filiorum Japhan, filii Japhet, filii Noe tertii, sicut veterum habent traditiones, et argumento est urbis a vocabulo conditoris denominatio. Solinus tamen de urbis conditore aliter sentit, dicens ita in quadragesimo tertio capitulo De memorabilibus: Cilicia matrem urbium habet Tarsum, quam Danae proles nobilissimus Perseus locavit. Hanc urbem intersecat Cydnus amnis; hunc alii praecipitari Tauro monte, alii derivari ex alveo Hydaspi tradiderunt. Et potest tamen utrumque verum esse, et quod Tharsis primus eam fundaverit, et quod postmodum eam reparaverit, vel ampliaverit Perseus. Ubi cum dies aliquot dominus Tancredus et sui in eodem perseverassent negotio, cives ad hoc compulerat, et minis et blandis suasionibus, quod, introducto ejus vexillo et super turrim eminentiorem locato, signum deditionis futurae fecisse viderentur; ea tamen conditione, ut usque adventum domini Boamundi et majoris exercitus, eos conservaret indemnes; nec a propriis domiciliis interim demigrare, aut sua deserere praedia invitos compelleret; ipsi autem eidem advenienti, urbem sine difficultate resignarent: quod verbum domino Tancredo bonum visum est et acceptum. Erat autem praedicta civitas, sicut et reliqua universa regio, Christianos habens habitatores, Armenos videlicet et Graecos, exceptis paucis, qui usum et auctoritatem habentes militiae, munitionibus praeerant, populum violenta dominatione prementes; fidelibus autem militare non permittebatur, sed negotiationibus et agriculturae dabant operam. Interea dominus Balduinus ducis frater, cum his qui secum advenerant, devia secutus, maximam victus pertulerat inopiam, tandemque post multos errorum circuitus in montis verticem casu se contulit, unde subjectam Ciliciae regionem, cum suis urbibus usque ad mare prospectu libero posset intueri. Qui, postquam circa Tarsum castra esse cognovit, hostium ratus tabernacula, iter suum coepit habere suspectum; experiri tamen volens, cujus esset illa regio, et cujus castra, quae de remoto conspexerat, animositate solita, cum omni suo comitatu ad campestria descenderat. At vero dominus Tancredus, praemonitus ab his quos in speculis sublimioribus locaverat, hostium praecavens insidias, socios convocans, arma corripit: et hostium ratus agmina, quae urbi vellent subsidia ministrare, occurrit eis imperterritus, fiduciam habens in Domino; et erectis vexillis, suos exhortatione corroborans, procedit advenientibus obviam. Postquam vero utrinque mutuo sibi occurrentes et contemplantes se de vicino, arma cognoscunt non esse hostilia, confidentius accedentes, in mutuos ruunt amplexus; et post gratas ad invicem confabulationes, junctis agminibus ad urbem redeunt, obsidionem continuaturi. Ubi a domino Tancredo multum hospitaliter et plena charitate suscepti, de gregibus et armentis, quae de adjacente contraxerat regione, honestum ea nocte habuerunt convivium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License