Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Balduinus Tancredi vexillum de arce civitatis dejici mandat; suum ibidem locat. Tancredus indignatus recedit. Guelfo Adamam occupat.

Mane autem facto, videntes dominus Balduinus et qui cum eo erant domini Tancredi vexillum in superiore civitatis arce locatum, invidiae stimulis agitati, professionis immemores (qua, velut uterini fratres, quanto tempore incesserant, habentes unanimitatem spiritus in vinculo pacis, usi fuerant, et perpetuo decreverant utendum, indignati sunt quod, eis praesentibus, qui multo fortiores et majores haberent copias, signa sua in urbem immittere praesumpsisset. Dominus vero Tancredus eorum, sicut modestus erat, indignationem mitigare cupiens, allegabat quod de ejus vexillo factum fuerat minime in eorum redundare ignominiam: nam ante eorum adventum et adventus spem aliquam, eas cum civibus in virtute sua obtinuerat conditiones. Dominus autem Balduinus, suggerentibus sociis, et ad id pro posse instigantibus, causae meritum non distinguens; sed praeter debitum suo ductus spiritu, verbis procacibus dominum exacerbans Tancredum, rem eo arroganter deduxit, ut pene arma in se converterent, stragem mutuam operantes. Factumque est ut civibus ad se vocatis publice minaretur; quod nisi Tancredi vexillum deponerent, et suum loco illius erigerent, invito eo qui eis securitatem promiserat, urbem et suburbana in gyrum omnia traderet exterminio. Videntes porro cives quod Balduini multo majores essent copiae, et virtus longe praestantior, sub eisdem conditionibus et pactorum forma, quam prius domino Tancredo pepigerant, dejecto priore, domini Balduini in eadem arce locaverunt vexillum. Quod videns dominus Tancredus, tanta confusus injuria, merito concepit indignationem; sed saniore consilio, et pia longanimitate, motum animi temperans, timens ne periculosa nimis inter fidelium acies oriretur dissensio, solutis castris, ad urbem vicinam, cui nomen Adana, se contulit. Ad quam perveniens, non est permissus introire: obtinuerat enim eamdem civitatem quidam Guelfo, natione Burgundio, qui cum aliis a majore divisus exercitu, turbas seorsum traxerat; et ad civitatem illam casu perveniens, ejectis inde Turcorum copiis, eam violenter occupaverat. Audiens igitur dominus Tancredus, quod in nostrorum potestatem urbs praedicta, auctore Domino, pervenerat, missis nuntiis gratia hospitandi et emendi vitae necessaria, implorat a praedicto domino urbis aditum sibi et sociis reserari: quibus admissis, cuncta vitae necessaria tam sibi quam equis, partim gratis, partim interveniente pretio, ministrata sunt sufficienter. Repererat enim Guelfo praedictus, eamdem urbem auro et argento, gregibus et armentis, frumento, vino et oleo, et omni commoditate redundantem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License