Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Tancredus Mamistram in eadem regione violenter obtinet.

At vero dominus Tancredus summo diluculo urbem ingressus, viam secutus regiam, et iter accelerans, cum omni suo comitatu Mamistram pervenit. Erat autem Mamistra una de nobilibus ejusdem provinciae civitatibus, turribus et muro, et multorum incolatu insignis; sed et opimo agro, et gleba ubere, et amoenitate praecipua commendabilis. Juxta quam castrametatus, infra paucos dies continuis assultibus et jugi congressione urbem impugnans, auctore Domino, interemptis infidelibus, qui in ea reperti sunt, occupavit violenter. Ubi etiam infinitas divitiarum copias, et alimentorum ubertatem reperiens omnimodam, portiones suis congruas; pro meritorum qualitate distribuens, locupletavit universos: in qua defectus victualium quem pertulerant, grata redimentes opulentia, sibi, equis et subjugalibus universis pastum benignius indulserunt, otio simul et alimentis corpora recreantes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License