Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Balduinus Tarsum occupat. Trecenti de nostris casu miserabili, ante portam urbis pereunt.

Verum dominus Balduinus, post discessum domini Tancredi, iterum Tarsenses frequentius commonet, et monitis potenter minas permiscens, urbem sibi praecipit aperiri et suum intromitti comitatum. Non enim honestum ei videbatur quod usque ad adventum exercitus ita tereret otium, et sederet inutiliter occupatus. Videntes autem cives quod Tancredus ei resistere non potuerat, et quod si id detrectarent, cominus urbem esset impugnaturus, facientes de necessitate virtutem, et de propriis viribus diffidentes, portas aperiunt, domino Balduino cum universo comitatu ejus introducto. Designaverunt autem eidem turres geminas quas interim possideret, reliquis ejus consortibus per civitatem promiscue in domibus fidelium hospitio susceptis. Turci vero qui praeerant urbi, alias adhuc in sua potestate turres detinebant. Et licet plures essent, et majora civitatis munimina tranquille adhuc possiderent, tamen suspectam habentes nostrorum quos introduxerant societatem, subsidii quoque spem nullam habentes, opportunitatem quaerebant quomodo cum uxoribus et liberis et omnimoda substantia sua clam possent egredi. Accidit autem quod eadem nocte viri trecenti de expeditione domini Boamundi Tancredum sequentes, ad urbem pervenerunt praedictam, quibus de mandato Balduini urbis interdictus est introitus. Illi autem longo fatigati itinere, rebus vacui necessariis, multa precum instantia urbis precabantur hospitalitatem, et alimentorum commercium: pro quibus etiam qui interius erant, inferioris manus homines, compatientes fratribus, cum preces porrigerent, non sunt admissi, eo quod de familia dicerentur esse Boamundi, et in Tancredi festinarent auxilium. Populus tamen interior a fraterna non deficiens compassione, cum egredi non valeret, in sportis panem, in utribus vinum per murum funibus porrigentes, sufficienter ministraverunt unde noctem illam possent transigere. Ibi ergo ante civitatis portam secundum quod poterant se locantes, quoniam intrare non permittebantur, quieverunt. Nocte vero eadem, cum se tam qui intrinsecus erant quam exteriores sopori dedissent, et circa intempestum silentium grata perfruerentur requie, accidit quod Turci, et alii qui in civitate erant infideles cum uxoribus et liberis, servis et ancillis, et omni supellectile, apertis portis, clam et eum silentio egredientes, urbem deserunt: non enim satis bene cum suis quos receperant hospitibus, poterant convenire, suspectam habentes eorum cohabitationem; egredi autem eis erat liberum: nam civitatis unam vel duas portas habebant in sua potestate; sed, ut cruentam hostibus post se relinquerent victoriam, praemissis sarcinis et impedimentis omnibus, eos quos extra portam repererunt somno gravatos, pene omnes interficiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License