Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Populus contra Balduinum arma corripit; sed tandem sedatur. Classis quaedam apud Tarsum applicat virorum occidentalium.

Mane facto, cum jam se lux adulta infunderet, surgentes qui in civitate quieverant, urbem reperiunt vacuam: et clandestinam admirantes hostium fugam, moenia perlustrant et aditus, quaerentes diligenter qua parte fuerint egressi: dumque singula diligenter discutiunt, stragem reperiunt quam in servos Christi Turci abeuntes exercuerant. Unde gravi dolore percussi, et moerore consternati debito, in lamenta se dederunt; divisique ab invicem, secunda classis contra dominum Balduinum et majores arma corripiunt, fratrum eis necem imputantes et interitum, eo quod hospitalitatis gratiam, quae ad omnes merito se porrigit indigentes, viae consortibus denegassent. Unde facto impetu, in primates suos justa indignatione commotus irruit populus; et nisi se in turres sublimiores contulissent, satis aequipollente numero stragem exteriorem in suis majoribus recompensassent. Tandem turba cognita, et schismate, quod ex justa causa exortum erat in populo, jam ingravescente, sollicitus elaborare coepit quomodo sedaretur tumultus, sed apud populum excusando. Postquam igitur pace ad tempus impetrata, et indicto silentio, arma sustinens, quievit aliquantulum turba pedestris, pro se allegare coepit, ut se innocentem assereret, jurans et obtestans quod non ob aliam causam eos a civitate arcuerat, nisi quia neminem se admissurum usque ad adventum ducis fide promiserat interposita. Unde factum est quod per quorumdam ex nobilibus interventum, blandis persuasionibus, sed pro tempore et loco necessariis, sedatus ad modicum quievit populus, ipso plebi reconciliato. Dumque ibi sopitis scandalis per dies aliquot in omni tranquillitate sedissent, ecce classis visa est in pelago, vix tribus milliaribus distans ab urbe: ad quam ex utroque ordine tam equites quam pedites certatim properantes, ad mare descendunt: ubi de littore mutuo sibi colloquentes, cognoverunt per eorumdem relationem, quod Christianae professionis essent homines. Interrogati autem de patria, responderunt, quod a Flandria, Hollandia, Frisonia, in quibus partibus piraticam annis octo exercuerant; tandem compuncti corde et delictorum suorum poenitentes, orationis gratia, ut ad Hierosolymam proficiscerentur, in hoc mare descenderant. Cognito autem quod viri fideles essent, eos ad portum invitant, et datis dextris in osculo pacis susceptos, classe in tuto locata, usque ad Tarsum perduxerunt. Erat autem quidam eorum primicerius Guinemerus nomine, de pago Boloniensi, de terra comitis Eustachii, patris domini Godefridi. Hic postquam dominum Balduinum cognovit, sciens quia domini sui filius esset, relicta classe, cum eodem Hierosolymam ire disposuit, erat autem dives admodum, ex illa arte pessima quam diu exercuerat, factus locupletior, et multos habens in suo obsequio, quos ex parte plurima secum trahens, eum sequi decrevit. Unde ordinata ex utriusque comitatu quingentorum virorum urbi sufficiente custodia, iterum procedere et tentare fortunam disposuerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License