Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIV. Balduinus, Tarso capta, Mamistram venit. Pugnant invicem ipse et Tancredus; sed mox reconciliantur.

Proficiscentibus ergo illis, et viam regiam non deserentibus, contigit pervenire Mamistram, quam paulo ante, ut praediximus, dominus Tancredus violenter occupaverat, et in manu forti detinebat occupatam: quo pervenientes, arbitrati quod in urbem minime reciperentur, extra in pomoeriis hospitati sunt. Tancredus vero audiens quod Balduinus juxta urbem sua castra locasset, iratus admodum, memor injuriarum quas ab eodem immeritus pertulerat, infremuit spiritu; et ira succensus, suos ad arma convocat, paratus de omnibus quae ille intulerat, vicem rependere condignam. Praemissis itaque nonnullis sagittariis, qui eorum equos per pascua dispersos sauciarent, aut secum deducerent comprehensos, ipse subito cum quingentis loricatis equitibus in eorum castra irruens, antequam possent arma corripere, omnes pene contriverat. Tandem vero illis arma corripientibus, et ad resistendum paratis, fit conflictus asperior, parte utraque decertante protervius: factumque est ita ut, confligentibus inter se nimis hostiliter aciebus, plures ceciderint, nonnullis etiam ex utraque parte retentis. Tandem vero domini Tancredi manus impar viribus et numero, pondus certaminis ferre non valens diutius, terga dedit fugiens, in urbem se receptura. Erat autem inter urbem praedictam et castra domini Balduini fluvius, super quem pons erat valde angustus: quo dum in urbem redire domini Tancredi properaret familia, pontis angustia impedimentum ministrante, interierunt ex utroque ordine plures, aliis infra urbem se recipientibus. Et fortasse majora utrinque ardentibus odiis passi forent dispendia, nisi nox conflictum dirimens irruisset. Capti sunt ibi de comitatu domini Tancredi Richardus de Principatu, ejus consanguineus, et Robertus de Ansa, viri nobiles et praeclari, quorum persuasionibus et stimulis ad praedictam dominus Tancredus convolaverat ultionem. De familia vero domini Balduini captus est vir praeclarus et nobilis, Gilleberus de Monteclaro: pro quorum absentia, turbatae sunt plurimum hinc inde acies, arbitrantes quod in hesternis congressionibus vita decessissent. Luce demum postera sole oriente restituta, detumescentibus odiis et indignatione aliquantulum mitigata, professionis suae memores, ad cor, respiciente eos divina clementia, reversi sunt; et missa legatione, rogantes quae ad pacem sunt, restitutis hinc inde captivis, et sibi mutuo satisfacientes, in plenam gratiam, interveniente pacis osculo, redierunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License