Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Balduinus ad majorem revertitur exercitum. Tancredus universam impugnat et obtinet Ciliciam. Finitimi principes, oblatis muneribus, ei se conciliare festinant.

Inde cum omni suorum comitatu dominus Balduinus ad majorem exercitum, qui jam Maresiam, ut praediximus, pervenerat, sociis id exigentibus, reversus est. Audierat enim quanto quamque periculoso casu dominus dux ante Antiochiam Pisidiae laboraverat: unde de ejus plurimum salute sollicitus, praesens de ejus statu plenius volebat edoceri. Tancredus vero, assumpto sibi populo residuo, qui in classe advenerat, et ex eo viribus adauctis, universam percurrens Ciliciam, hostium praesidia, quotquot ibi reperit, expugnat, incendit, hostibus qui in eis reperti sunt gladio peremptis; perveniensque ad locum, cui nomen Alexandria minor, violenter expugnatum nihilominus occupavit, universam regionem suae subjiciens potestati. Audientes vero qui in montibus habitabant, tam Armeniorum quam Turcorum satrapae, quod praedictus Tancredus in manu robusta et exercitu copioso universam sibi subjugaret provinciam, timentes ne forte ad eos ascendens, eorum quoque captivaret populos, subverteret municipia, missis certatim legationibus, ejus sibi satagunt conciliare gratiam, et amicitiam foederare: unde ut propositum facilius valerent effectui mancipare, missis donis ingentibus in auro, argento, equis, mulis et holosericis, foedus contrahebant, tanti principis iram et indignationem multa liberalitate declinantes. Erat itaque vir in cunctis prospere agens, fuitque Dominus cum eo, et omnia ejus opera, tanquam servi fidelis dirigebat.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License