Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Directi quidam a majore exercitu, urbem Artesiam violenter occupant. Quo rumore exciti Antiocheni, illuc cum multa properant militia; nostris insidias praestruunt; urbem impugnant; nihil proficientes redeunt, ponte tamen prius communito.

Interea dum circa partes Edessanas trans Euphratem dominus ita desudat Balduinus, major exercitus, ut praemissum est, per abrupta montium et vallium devexa, Maresiam usque pervenerat. Erat autem praedicta civitas Christianos habens habitatores, paucis exceptis qui in praesidio civitatis morabantur, caeteros pro libero detractantes arbitrio. Hi vero audito nostrorum adventu, perterriti, clam aufugerant, urbem solis fidelibus relinquentes; ad quam postquam Deo devotus pervenit exercitus, ante urbis moenia, in pascuis virentibus castrametati sunt, violentiam inferri civibus omnino prohibentes. Unde factum est ut rerum venalium illic, cum omni tranquillitate, ministrata sit abundantia. Compertum autem habentes, ex indigenarum relatione fideli, quod in proximo alia quaedam esset civitas, bonis redundans omnibus, et caeteris multo fertilior, quae a Turcis detinebatur, nomine Artasia; illuc cum omni celeritate de communi consilio comes Flandrensium Robertus, assumptis sibi quibusdam nobilibus, Roberto videlicet de Roseto et Goscelone filio Cononis, comitis de Monteacuto, cum mille loricatis proficiscitur; quo perveniens, protinus eam obsidione vallat. Turci autem de loci munimine praesumentes, urbe relicta, in praesidium se contulerunt. At vero Armeniis et alii fideles ejusdem urbis habitatores, comperientes quod hi qui in tanto armorum fulgere advenerant, de exercitu essent, quem diu, et cum multo exspectaverant desiderio, in spem libertatis erecti, arma corripiunt: et in Turcos, qui eos violenta dominatione per multa oppresserant tempora, gladios convertunt. Factumque est, ut subito perimentes universos, eorum capita exterius projicerent; et portis apertis fideles qui exterius erant, intra urbem devotissime invitarent ad hospitium; et plenis hospitalitatis legibus, eis et equis eorum necessaria ministrarent. Est autem haec civitas, quae alio nomine Calquis appellatur, quae sicut praedicta Maresia una de suffraganeis urbibus, quae ad thronum Antiochenum subjectionis habent respectum. Distat autem ab Antiochena milliaribus quindecim. Haec ergo fama longe lateque per regionem diffusa, cives Antiochenos excivit, ut arma corriperent; et in perniciem illorum qui ad Artasiam convenerant et ejus cives occidendo urbem occupaverant, accingerentur. Electi ergo de his qui apud Antiochiam ad tutelam ejusdem urbis convenerant, quasi ad decem millia, illuc sub omni festinatione contendunt. Ad quem cum approximarent locum, praemissis armaturae levis equitibus triginta, qui equos habebant velocissimos, reliqui in loco occulto ad insidias derelicti remanserunt. Hi ergo qui praemissi sunt, quasi excursores, ut nostros ad insectandum incautius invitarent, ante urbem Artasiam coeperunt libere nimis, quasi praedas abacturi, discurrere. Nostri autem qui in urbe erant, eorum ferre non valentes superbiam et liberos nimis excursus, certatim ad arma convolant; et eos insectantes incaute aliquantulum, super eas quas studiose locaverant insidias, descenderunt: qui de latebris egredientes, nostros ab urbe laborabant excludere, ne ad eam confugientes, contra irruentes majores copias possent invenire refugium. Nostri tamen, auctore Domino, eos a se viriliter repellentes, sani et incolumes, cum omni suo comitatu infra praedictam urbem se receperunt. Videntes autem quod non erat opus facile ut civitatem ita subito sibi vindicarent, apponunt eam obsidione vallare. Cumque per diem integrum urbem expugnassent, et illis qui intus erant resistentibus viriliter, non proficerent; audientes etiam quod major appropinquaret exercitus, cujus periculosum erat nimis adventum exspectare, saniore ducti consilio, Antiochiam reversi sunt; ponte tamen, qui medius erat, militibus communito. Comes igitur cum his qui secum erant, urbem quam ei contulerat Dominus, usque ad adventum majoris exercitus sollicitus conservabat. Sed interim egregiae indolis adolescens praeditus, Goscelo domini Cononis comitis de Monteacuto filius, valida correptus aegritudine, vita decessit: ibidem cum honestis exsequiis traditus sepulturae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License