Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV Nostri castrum aedificant. Naves Januensium in portu applicant. Populus ad mare descendit, et insidias passus, ex parte corruit.

Eodem tempore visum est nostris principibus, ut in colle quodam qui supra domini Boamundi erat tentoria, castrum aedificaretur; ut si aliquando in nostras expeditiones Turci tentarent irrumpere, eis nova munitio impedimentum praestaret, et nostrorum castris esset quasi antemurale. Quod postquam factum est et diligenti custodiae deputatum, totus exercitus ita collocatus est in tuto, tanquam si urbis moenibus essent per circuitum vallati. Erat enim eis ab oriente haec nova munitio; ab austro murus civitatis, et palus muris adjacens; ab occasu vero solis et septentrione, fluvius in civitatem se obliquans. Cumque jam in mensem quintum se protraxisset obsidio, naves quaedam Januensium, peregrinos et victualia deferentes, infra fauces fluminis egressae a pelago, se contulerant; exspectantes et id ipsum nuntiis frequentibus exigentes, ut missis de principibus aliquot, qui eos secure conducerent, ad castra proficiscerentur. Hostes enim scientes, quod eorum qui in expeditione erant, frequens erat ad mare discursus, et eorum iterum qui in navibus erant, recurrendi ad castra votum non remissius, vias obsidebant et itinera; et frequentes transeuntibus porrigebant insidias et stragem in eis operabantur: unde non nisi in maximo comitatu ad castra praesumebant accedere. Decreverant autem per eosdem dies in capite pontis, ubi erat quoddam eorum superstitionis oratorium, munitionem quamdam nostri principes erigere, ut minus liber hostibus per pontem pateret exitus. Sed quoniam infiniti de exercitu ad mare descenderant, qui, peractis negotiis, ad castra redire proposuerant, eliguntur de principibus dominus Boamundus, et comes Tolosanus, et cum eis dominus Evrardus de Pusato et comes Garnerus de Gres, qui Aegyptiorum nuntios redire cupientes, usque ad mare prosequerentur; et eos qui in portu erant, tam qui recentes advenerant quam qui de castris ad eos descenderant, ad castra reducerent. Audientes vero Antiocheni, quod praedicti principes ad mare descenderant, missis quatuor millibus expeditorum militum illis obviam, praecipiunt ut eis parent insidias; et incaute redeuntibus, si ita contigerit, viriliter occurrere non formident. Factum est autem, ut post diem quartum, cum in redeundo essent, secum traherent inermis populi et jumentorum victualibus, et omnimoda supellectile onustorum multitudinem, hostes eis in quibusdam locorum angustiis repente ex insidiis occurrerent. Praeibat autem dominus comes Tolosanus, dominus vero Boamundus posteriora tuebatur agmina; qui, licet viri strenui essent, et per omnia commendabiles, plebem tamen inconsultam pro voluntate regere non valentes, nec vires addere, vel alios, quibus natura negabat, postquam diu, tum pro sua honestate, tum pro illorum arcendo periculo restiterunt, videntes quod mora ad se traheret periculum, nec eos amplius inutiliter laborare oporteret, sibi providentes, imparem nimis conflictum reliquerunt, ad castra cum suis qui eos sequi poterant, se conferentes. At vero vulgus, relictis sarcinis et impedimentis, partim ad silvas, partim ad montes fugit; qui vero fugere nequiverunt, hostium gladiis ceciderunt interempti. Facta est ibi nostrorum strages maxima; sed de numero occisorum quidam aliter et aliter nobis retulerunt: tamen plurium opinio est, promiscui sexus et aetatis usque ad trecentos cecidisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License