Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Consilium ducis, et opus admirabile, contra sinistrum casum qui acciderat.

Rumor interea ad castra pervenerat, eos qui a mari ascendebant, omnes in via hostium insidiis et congressione improvisa, penitus corruisse; de principum autem vita vel morte, non erat quispiam qui pro certo aliquid nuntiaret. Intereavero dominus Godefridus, sicuti vir erat impiger et ad arma promptissimus, tantam pro Dei populo, quantam pro liberis gerens sollicitudinem, convocatis principibus et legionibus universis, arma eos incunctanter jubet arripere; et emissa voce praeconia, sub poena mortis interdicitur, ne quis tantae necessitatis articulo se audeat subtrahere; sed omnes ad arma convolent, fratrum sanguinem vindicaturi. Nec mora, quasi vir unus convenerunt universae legiones; quibus in unum redactis, pontem transit navium; et per acies diviso exercitu, principes ei praeficit, dominum Robertum Normanniae comitem, dominum quoque Flandrensem, dominum Hugonem Magnum dominumque Eustachium fratrem suum, singulis singulas acies distribuens, congruis locat stationibus; verbis infundens animos, ad virtutem invitat, et tanquam viris prudentibus propositum aperit, dicens: Si ita, ut nobis nuntiatum est, peccatis nostris exigentibus, Domino permittente, de dominis et fratribus nostris hostes nominis et fidei Christianae triumphaverunt, nihil aliud restare video, viri illustres, quam ut cum eis moriamur, aut tantam Domino Jesu Christo illatam ulciscamur injuriam. Mihi, credite, quia nec vita, nec salus, morte vel quolibet aegritudinis genere, charior est, si tantorum principum sanguis impune effusus est super terram, aut tanta Deo devoti populi strages maturam non invenerit ultionem. Videtur ergo mihi quod hostes de praesenti aliquantulum elati victoria, imprudentius se habebunt; et de sua virtute praesumentes, per nos ad urbem redire, praedam et manubias inferre non verebuntur. Solet enim prosperitas eos, quibus praesens arridet, reddere incautiores; sicuti versa vice, miseris et afflictis rebus, solet solertia major accedere. Nos ergo, si tamen ita vobis videtur, hic simus parati, et justam causam foventes, de obtinenda victoria, in eo cui militare nos credimus, spem certam habeamus; et hostes, si per nos redire voluerint, in ore gladii, hostium more suscipiamus, injuriae memores illatae, et a paternis virtutibus non degeneres. Placuit itaque sermo iste, et in oculis omnium visus est bonus; dumque in eo adhuc consisterent verbo, ecce dominus Boamundus a mari rediens, in castra se contulit; et post modicum intervallum, comes est subsecutus: quos revertentes, cum lacrymis et plena charitate suscepit populus, tantorum principum pene solatio destitutus. Intellecto itaque domini ducis consilio, verbum approbant, et ita fieri oportere protestantur. Axcianus itaque cognoscens quia sui vicerant, timensque redeuntibus, maxime propter egressas de castris praeter solitum legiones, quotquot erant in civitate armorum usus habentes, sub edicto publico ad portam Pontis, praecipit convenire, ut suis redeuntibus, opem impendere, si opus fuerit, non morentur. Nostri vero, missis exploratoribus, diligenter percunctari faciunt, quo accedant itinere, de obtinenda victoria spem habentes in Domino.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License