Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Dispersi ad exercitum redeunt. Balduinus ab Edessa singulis principibus munera dirigit.

Sic igitur civitate ex omni parte obsidione vallata, ut jam civibus ad procuranda exterius negotia, nec liber exitus, nec sine difficultate daretur introitus, coeperunt multa difficultate laborare, et multis aggravari molestiis. Victus enim deficiens et subito exorta inopia, cives plurimum molestabat; imminuta quoque equorum usibus alimonia, eos inedia tabescere, et omnino sua negare officia compellebat. Nostris autem solito liberior tum ad mare, tum ad alia loca ad quae eos sua trahebat necessitas, progrediendi data erat facultas: unde et in castris ex parte plurima relevata erat illa victus inopia, qua periculose nimis per totam hiemem laboraverat exercitus. Nam decursa hiemis asperitate, et veris jam adulti temperie restituta, sedato pelago, classis quae in portu erat, ire et redire poterat tranquillius; et viarum difficultate temporis incalescentis beneficio deposita exire poterant, qui cura domestica et familiari sollicitudine ad procuranda negotia trahebantur. Et jam etiam qui in castris et in urbibus finitimis, castrorum fugientes asperitatem, latuerant, reddito favore temporis clementioris, iterum ad castra revertebantur, arma reparantes; et redintegratis viribus iterum se accingebant ad praelia. Sed et dominus Balduinus, ducis frater, de quo supra fecimus mentionem, de suarum cumulo divitiarum, quas ei, ut praediximus, multa liberalitate contulerat Dominus, audiens quod tanta inopia laboraret exercitus, illorum decrevit de sua plenitudine piae compassionis affectu, relevare paupertatem: et missis ingentibus donis, in auro, argento, sericis, equis nobilibus et pretiosis, singulorum principum rem domesticam reddidit ampliorem. Nec solum majoribus, verum et multis de plebe munificum se exhibens et liberalem, propensius omnium sibi reconciliavit gratiam, universos in suam excitans charitatem. Insuper autem ne domino suo et fratri primogenito aliquid minus fecisse videretur, in terra quam citra Euphratem possidebat, omnes reditus quos circa Turbessel, et in suburbanis ei adjacentibus, in frumento, hordeo, vino et oleo habebat, nec non et aureorum quinquaginta millia fratri designavit persolvenda. Praeterea quidam Armeniorum potens satrapa, domini Balduini familiaris, Nichossus nomine, tentorium miri operis, maximae capacitatis, gratia domini Balduini, per nuntios suos direxit ad dominum ducem; sed positis in itinere a Pancratio insidiis, ablatum est praedictum tentorium a pueris deferentibus; et ex parte praedicti Pancratii, ad dominum Boamundum dono delatum est: quod postquam domino duci innotuit, et per pueros praedicti Nichosii ita rem processisse cognovit, adjuncto, sibi Flandrensium comite, cujus amicitia specialiter in tota expeditione usus fuerat, dominum Boamundum convenit, ut munus sibi destinatum et ablatum violenter, restituat; ille vero licet donationis nobilis viri Pancratii titulum praetenderet, seque juste possidere, quod dux petebat, allegaret; tamen, ne tumultus fieret in populo aut inter principes scandalum oriretur, multa precum reliquorum principum victus instantia, munus quod sibi oblatum fuerat, restituit, gratia inter eos plenius reformata. Unde miramur plurimum, quod vir tanta modestia insignis, tantaque morum dignitate conspicuus, rem modicam et contemnendam facile, tanta importunitate repetiit; nec aliquid nobis pro solutione occurrit, nisi quia scriptum est: Nihil ex omni parte beatum; et illud: Quandoque bonus dormitat Homerus; HORAT., Ars poet., V. 359. illud quoque tertium: . . . Opere in longo fas est obrepere somnum. HORAT. Ut enim in nobis saepius a bono sentiamus defectum, humanae leges conditionis habent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License