Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Nostri exploratores dirigunt de adventu hostium solliciti.

Rumor interea adventum tantorum exercituum praecurrens castra repleverat, et multis id ipsum referentibus, quasi pro certo habebatur quod in vicino essent constituti. Super quo principes valde solliciti, viros experientissimos, de quorum fide et industria merito possent praesumere, ad loca dirigunt diversa, ut, quanta possint diligentia, per suos de quibus dubitare non erat licitum, percontarentur et fierent prudentiores, an ita foret sicuti vulgo dicebatur. Eliguntur ergo ad id muneris viri nobiles et in armis strenui, Drogo de Neella, Clarenbaldus de Vendoil, Girardus de Cerisiaco, Rainardus comes Tullensis, et alii nonnulli, quorum nomina non tenemus: qui ad varias partes dispersi cum suis comitatibus, sedulitate quanta possunt diligenter investigant; et, missis iterum suis exploratoribus ad loca ulteriora, ex omni parte expeditiones confluere et convenire in unum exercitus, sicut solent flumina in mare decurrere, pro certo colligunt: tandemque mature reversi, principes qui eos miserant, super eo plenius instruunt, jam non de caetero dubitantes. Septem itaque diebus, antequam praedictus princeps cum suis adveniret legionibus, praemoniti sunt nostri majores exercitus, exploratoribus injungentes, ne id populo notum fieret; ne forte plebs famis angustia et laboris diuturnitate fatigata, timore concuteretur nimio et de fuga cogitaret; quod quibusdam etiam de majoribus nuper acciderat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License