Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Convenientes adinvicem deliberant. Boamundus secretum refert quod ei commiserat amicus.

Convenientes igitur adinvicem super facto in quo totius negotii videbatur summa consistere, in spiritu humilitatis et in animo contrito coeperunt adinvicem deliberare quid in tanta necessitate fieri oporteret; tandemque placuit quibusdam ut omnes quotquot erant in obsidione, exterius advenienti multitudini urbe relicta procedant obviam ad duo vel tria milliaria: ibique cum superbo principe et de viribus suis nimium praesumente, invocato de coelis auxilio, belli fortunam experiantur. Aliis autem videbatur expedientius ut partem exercitus in castris deserant, qui cives egredi et hostibus admisceri volentes, infra moenia cohibeant; pars vero potior et armis magis instructa, juxta consilium priorum, advenientibus hostibus in virtute Omnipotentis occurrant ad tria milliaria; ibique si ita est a Domino provisum, congrediantur. Dumque in hac deliberatione studiosius disceptarent adinvicem et quisque suam pro arbitrio daret sententiam, dominus Boamundus majores principes, dominum ducem Godefridum, et dominum Flandrensium comitem Robertum, dominum item Robertum comitem Normannorum, dominum quoque Raymundum comitem Tolosanum, seorsum a turba secretius convocat, et in loco familiari constitutos alloquitur, dicens: Video vos, fratres dilectissimi et divinae servitutis consortes, de adventu istius principis qui venturus esse dicitur, multa sollicitudine macerari; et in deliberatione praemissa variis affectos desideriis, varia sensisse; sed tamen neutram partium illuc se dirigere, ubi totius negotii summa consistit. Nam sive omnes egrediamur, ut volunt ex vobis quidam, sive pars in castris remaneat; videmur operam et studium, et impensas per tam longa tempora inutiliter expendisse; nam egredientibus universis solvetur obsidio et nostrum evacuabitur propositum, civibus in suam se libertatem recipientibus, aut dum hostibus egressu libero se adjungent, aut dum urbi auxiliares introducunt cohortes. Si vero pars legionum in castris remanserit, id ipsum video de necessitate contingere. Nam quomodo poterit pars una, praesente eorum subsidio, cives infra urbem cohibere, cum nos omnes, viribus communibus et indivisis, absque ulla spe subsidii dejectos, vix poteramus cohibere? Alterutrum horum mihi videor videre profecto futurum ut, vel suis conjuncti auxiliis, mistis viribus in nos irruant fortiores; aut saltem introductis auxiliariis copiis, urbem victu et armis diligenter communiant: ita ut etiamsi, auctore Domino, exteriores viterimus, de obtinenda tamen urbe nulla nobis fiducia reservetur. Unde mihi videtur, Patres reverendissimi, quod illuc omnis nostra deberet festinare intentio et circa id sollicitudo versari, ut ante hujus tanti principis adventum civitas in nostram prius descenderet ditionem. Quod si modum quaeritis quo hoc nostrum tale consilium effectui valeat mancipari, ne impossibilia videamur suggerere, in promptu est nobis viam aperire compendiosam et qua facile ad finem perveniatur optatum. Amicum habeo in civitate fidelem, quantum humanus dijudicare valet oculus, et prudentem plurimum: hic, secundum quod aliquibus ex vobis jam me retulisse memini, turrim habet in sua potestate munitissimam, quam sub certis conditionibus, quoties id ab eo exegero, fide media obligatus, mihi resignare tenetur. Pro quo facto multam illi pactus sum dare pecuniam; sibique et haeredibus ejus in perpetuum non modica praedia et libertatem omnimodam, quasi pro labore salarium, si res optatum sortiri poterit eventum, fide interposita, compromisi. Si ergo vestrae videtur amplitudini ut nostra sollicitudine et studio capta civitas in nostram jure haereditario possidenda transeat jurisdictionem, paratus sum cum praedicto familiari meo pacta complere. Sin autem, elaboret vestrum quilibet et quocunque studio urbem poterit obtinere, habeat eam sibi in omni pace quietam; ego illi inpraesentiarum meas cedo actiones et juri meo renuntio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License