Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Gavisi principes Boamundo urbem concedunt; ipse cum amico de urbe tradenda tractat secretius.

His dictis, principes gavisi sunt gaudio magno; et petitioni oblatae grato concurrentes assensu (excepto comite Tolosano, qui partes suas se nemini cedere, proterve nimis asseverabat) urbem cum suis pertinentiis jure haereditario possidendam concedunt in perpetuum; et compromittentes adinvicem et datis dextris se obligantes, quod sibi creditum nemini revelarent arcanum; dominumque Boamundum monent et hortantur attentius, quatenus ad rei consummationem tota incumbat sollicitudine, ne periculosam intercedere patiatur moram. Soluto itaque conventu, ille sicut vir erat morae impatiens et ardenter urgens propositum, amicum solitis convenit internuntiis; et significans quod apud principes cuncta pro votis impetraverat, amici animum solito reddidit laetiorem. Monet ergo et per fidem invitat mediam ut, nocte proxime subsequente, auctore Domino, res effectui mancipetur. Acciderat autem medio, ut dicitur, tempore quiddam, quod ad conceptum prius opus eum nihilominus animaverat. Nam, dum circa frequens ministerium et curam, quam in domo domini sui et urbe universa habebat amplissimam, detineretur occupatus, casu filium quem habebat, jam puberem, ex causa urgente, sed nobis occulta, domum direxisse dicitur, qui illuc perveniens rem invenit detestabilem. Unum enim de majoribus Turcorum principibus cum matre reperit puer, illicita carnis copula commisceri; quod abhorrens et dolore cordis tactus intrinsecus, ad patrem properus rediit, rem nefandam seriatim pandens. Ille vero facti acerbitate permotus et zelo maritali succensus, dixisse fertur: Non sufficit canibus immundis quod nos indebite jugo premunt servitutis et nostra quotidianis exactionibus debilitant patrimonia; nisi et tori leges violent et jura dissolvant conjugalia. Ego, si vixero, hanc eorum, auctore Domino, abbreviabo insolentiam, dignam pro meritis compensationem retribuens. His dictis, injuriam dissimulans, filium secreti conscium et de illata matri turpitudine confusum, solito itinere ad dominum dirigit Boamundum, monens attentius ut ad opus praedictum universa praepararet necessaria; in se vero nullam esse moram, quo minus nocte proxima promissum impleatur. Significabat nihilominus ut circa horam nonam omnes principes, singuli cum suo comitatu, tanquam hostibus obviam profecturi de castris egrediantur; circa primam vero noctis vigiliam, clam et cum silentio revertentes, parati sint circa noctis medium, juxta ejus monita se habere. Susceptum ergo adolescentem ad principes secreti conscios occulte secum deducit; et consilii formam, quam per eumdem a patre susceperat ordinatam, pandit ex ordine. Illi vero viri argumentum et fidei stupentes sinceritatem, consilium approbant; et ita fieri oportere consentiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License