Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Cives praedictum virum suspectum habent; ipse coram principe suam declarat innocentiam.

Accidit autem per eosdem dies quiddam, quod in majoribus negotiis solet contingere frequentius. Civium enim et eorum maxime qui curam urbis gerebant propensiorem, coepit animus praesagire, non ex aliquibus evidentibus indiciis, sed magis ex suspicione, quod de urbe tradenda occulte haberetur tractatus; coepitque sermo iste in omnium ore pene versari. Unde convenientes adinvicem majores civitatis, principem adeunt, super eo verbo consilium habituri; videbatur enim verisimile, et multae ad id concurrebant praesumptiones. Erant enim in eadem civitate, ut praediximus, multi fideles qui, etsi omnino hujus reatus erant immunes, tamen suspecti habebantur: inter quos praedictus nobilis homo, et si de ejus fidei sinceritate Acxianus non modice praesumeret, a reliquis magnatibus in eadem habebatur suspicione. Verum et coram Acxiano positi, dum super eo facto deliberationem haberent sollicitam, inter alios qui videbantur suspecti, hujus habuerunt mentionem; ideoque majorem videbantur de ejus suspicione habere rationem, quod et vir erat industrius et prae caeteris fidelibus in urbe potentior. Quibus praedictus princeps quodammodo persuasus, eum ad se praecipit evocari, quo in ejus praesentia constituto, de eodem verbo coram eo coepit studiose idem continuari tractatus, ut ejus super hoc consilium audiretur; et deprehenderetur ex ejus verbo manifeste, utrum merito suspectus esset vel non. Contingit autem, sicut vir industrius erat, et celeris valde perspicacitatis, quod protinus cognovit quod ejus gratia ille talis haberetur conventus, quod apud eos suspectus haberetur; unde, ut artificiose celaret propositum et se apud eos assereret innocentem, fertur dixisse his qui convenerant ut tentarent eum: Sollicitudinem geritis, viri venerabiles et hujus civitatis principes maximi, valde commendabilem, et quae nonnisi in prudente locum potest habere. Prudenter enim timetur, quod accidere potest; et abundans in re capitali cautela non nocet. Unde non levi motu inducti esse videmini, ut pro libertate, vita, uxoribus et liberis hanc geratis sollicitudinem. Est tamen, si nostro vultis acquiescere consilio, via compendiosa satis, qua huic morbo quem venturum formidatis, possit conveniens aptari remedium, et cura competens adhiberi. Hoc negotium tam detestabile quod ita prudenter veremini posse accidere, nullatenus potest effectui mancipari, nisi per eorum operam, qui turribus et muris sunt praefecti et ad portarum deputati custodiam. Quod si de eorum sinceritate diffiditis, mutentur frequentius, ne in aliquo certo loco moram facientes diuturnam, perniciosam cum hostibus possint contrahere familiaritatem. Hujusmodi enim negotium non facile absolvitur, sed temporis indiget diuturnitate; nec penes privatam personam tantae rei potest consistere momentum, nisi et de majoribus civitatis pari factionis scelere corrupti muneribus, involvantur. Mutatio vero haec repentina et frequens, omnem hujusmodi periculosae negotiationis amputabit opportunitatem. Haec cum dixisset, innocentiam visus est astruxisse suam, et suspicionem quam de eo conceperant, aliquatenus mitigasse. Placuit itaque ejus sermo et in oculis omnium visus est bonus; fuissetque statim effectui mancipatum ejus consilium, nisi quia nocte irruente dies jam declinaverat ita ut nequaquam circa urbis statum tanta posset fieri mutatio. Cura tamen vigili et exacta diligentia urbem praecipiunt custodiri, eorum quae a praedicto viro tractabantur occulte, penitus ignari. Ipse autem sciens quod in proximo res esset maximam mutationem subitura, sedulum se gerit quomodo interim propositum impleretur, antequam aliquid occurreret impedimenti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License