Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Quantis angustiis fidelium populus, qui in urbe erat, premeretur: et quomodo strages eis destinata quievit.

Porro cives ab ipso primo nostrorum introitu, ex quo circa urbem locata est obsidio, suspectos habuerunt Graecos, Syros et Armenios, et alios cujuscunque generis, Christianae fidei professores. Unde statim eos qui tenuiores erant, nec sibi et familiolis suis poterant sufficere, victum penes se habentes necessarium extra urbem fecerant, ne urbi essent oneri; solis divitibus, et qui ampla habebant patrimonia, et alimenta penes se domibus suis sufficientia, retentis. Hos etiam tantis angariis affligebant et parangariis, ut melius esse videretur his quos ab urbe depulerant, quam quibus pro summo beneficio urbis indulserant habitationem. Nam et pecuniarias eis saepius infligebant multas, id quod habere videbantur violenter extorquentes; et ad quaelibet sordida munera et onera civilia rapiebant invitos. Nam si erigendae erant machinae aut immensi ponderis transferendae trabes, statim id eis muneris injungebatur. Hi lapides et caementa et quamcunque materiam ad opus aedificiorum necessariam circumferre compellebantur; hi jaculatoriis etiam machinis, molares qui extra mitterentur tenebantur ministrare; et funibus quibus extra contorquebantur inservire, pro arbitrio praefectorum sine intermissione, nulla data requie, cogebantur. Demum vero, postquam injuncta sibi obsequia fideliter et devote compleverant, colaphos et verbera reportabant, pro mercede indignis affecti contumeliis. Nec sufficiebat hoc immundis canibus quorum violenta dominatione premebantur; sed ut inauditam complerent malitiam, octo diebus, antequam supradictum virum, ut praediximus, tanquam suspectum convenirent, consilio secretius habito, universos quotquot in urbe habitabant fideles, subito et de nocte occidere decreverunt; quod nisi per quemdam magnum et prudentem civitatis principem, qui semper Christianis se amicum exhibuerat, octo dierum ad id complendum, invitis aliis, datae fuissent induciae, procul omni dubio, missis spiculatoribus, illius tam perniciosi exsecutoribus consilii, eadem nocte universa fidelium turba gladio cecidisset. Recepta autem fuerat eo intuitu octo dierum praedicta dilatio, ut interim considerarent utrum solveretur obsidio; quod si nostri in obsidendo perseverassent, tunc quod decretum fuerat exsecutioni mandaretur; sin autem, parceretur civibus, qui ad mortem erant deputati. Effluxerant porro feriae, eaque nox erat novissima; jamque secretius exierat edictum, ut praedicta exsecutioni mandaretur sententia: cum de complendo eadem nocte nostris proposito, inter dominum Boamundum et praedictum Emirfeirum convenerat; et pro fixo fuerat statutum ut, quod multum ante inter eos conceptum fuerat, adimpleretur; quod, auctore Domino, factum est. Unde accidit quod eadem nocte nostris urbem occupantibus, pro excito tumultu, majores civitatis minus facti sunt solliciti; nihil aliud arbitrantes urbis strepitum significare, quam id quod in Christianos concives praeceperant exerceri. Unde et urbe violenter effracta, in domibus fidelium reperti sunt de hostibus quamplures, qui ad hoc convenerant ut, sicuti eis injunctum fuerat, incautos repente occiderent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License