Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Nostri infra urbem secus radicem montis vallum ducunt; pugnatur ibi; vincuntur hostes. Princeps hostium de monte descendit, urbem obsidet a parte inferiori.

Sic igitur duce confuso, qui quasi omnium praecipuus videbatur. Turci in tantam elati sunt audaciam, ut per portam superioris praesidii, quibusdam notis compendiis, in urbem descendentes, in nostros subito irruerent; et reperientes improvidos, sagittis et gladiis plerumque multos interficerent; nostris autem eos insequentibus, subito montem corripientes, in arcem se recipiebant superiorem; aliunde vias habentes, quam per eum collem, quem nostri occupaverant et communierant diligentius. Dumque saepius ita contingeret, et multi de populo in civitate hac fraude deperirent, convenerunt in unum principes, ut huic tanto malo remedium procurarent. Factumque est quod de communi consilio, dominus Boamundus et dominus comes Tolosanus, inter partem urbis inferiorem et clivum montis, vallum duxerunt profundum admodum et latitudinis competentis, quo impetus eorum qui descendere de monte consueverant, retardaretur et populus infra urbem posset tranquillus quiescere. Et ut etiam vallum ad sui tuitionem redderent habilius, munitionem ibi construunt, fidelem et devotam operam impendentibus, tanquam pro salute propria, universis legionibus. Turci vero, qui superius adhuc obtinebant praesidium et qui exterius erant in obsidione, per superiorem portam admissi, per occultas semitas descendentes, huic novae munitioni frequentes dabant assultus, et quanta poterant instantia, ut eam dejicerent, elaborabant. Accidit autem die quadam, quod erumpens a superioribus partibus, per solita compendia Turcorum manus solito numerosior, circa praedictum et de novo conditum praesidium, tanta coepit eos qui intus erant oppugnare instantia, quod nisi principes qui aliis urbis partibus erant ad custodiam deputati, et universus qui per urbem dispersus erat populus, maturius subvenisset, pene dominum Boamundum et Evrardum de Pusato, Radulphum de Fontanis, Reibaldum Creton, Petrum filium Gilae, Albericum et Ivonem, viros strenuos et nobiles, qui ad ejus tuitionem intro se contulerant, expugnassent; sed advenientes cum multo impetu dux, et comes Flandrensis, et princeps Normannorum, eorum adeo represserunt insolentiam, ut interemptis pluribus et captivatis nonnullis, non solum a praesidio, verum ab urbe universa, conversos in fugam et male tractatos sub omni celeritate fugere compellerent: qui ad dominum suum reversi, nostrorum vires et admirabilem animorum constantiam praedicabant, ita ut in eis videretur completum illud vaticinium: Lingua canum tuorum ex inimicis (Psal. LXVII, 25); nam fidelis populi extollebant praeconium, qui erant ejus persecutores. Corbagath vero, cum per dies quatuor in montanis, ut praediximus, moram fecisset continuam, videns quod non proficeret, et quod equis pabula deficerent, solutis castris, iterum cum universis legionibus suis denuo descendit ad campestria; et transito flumine per vadum inferius, partitis agminibus aequipollentibus spatiis et locatis in gyrum principibus suis, urbem vallat obsidione: ubi dum die sequente, quidam ab exercitu divisi, nostros ad conflictum provocarent, contigit ut de equis descendentes et his qui in muro erant instantes protervius suorum jacturam incurrerent. Dominus enim Tancredus per portam egressus Orientalem, in hos tales irruit subitus, et antequam ad equos possent habere recursum, sex ex eis interimens, reliquos in fugam adegit; quorum amputans capita, in urbem intulit ad consolationem populi, qui pro defectu Rogeri de Barnavilla, qui ibidem occisus fuerat, gravi moerore concutiebatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License