Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Populus infra urbem multa laborat inedia. Quidam nobiles clam inde aufugiunt; Boamundus universis praeficitur.

Interea populus, qui paucis ante diebus eamdem urbem obsederat et obsessam vindicaverat violenter, nunc versa vice, sicut et rerum solet esse vicissitudo, obsidionem sustinens, gravi supra modum molestabatur inedia et immensis supra vires fatigabatur laboribus. Foris erat gladius, et intus pavor. Nam, praeter eam, quam de numerosis expeditionibus quae ab exterioribus urbem obsederant, merito conceperant formidinem; hostibus adhuc praesidium detinentibus, unde fiebant saepissime, ut dictum est, irruptiones, non erat illis tranquillitas. Fiebat igitur, peccatis eorum exigentibus, quod multi in desperationem lapsi, professionis immemores et juramentorum quae exhibuerant prodigi, clam funibus et in sportis per murum demissi, derelictis sociis, aufugerent ad mare: ex quibus nonnulli in manus hostium devenientes, perpetuae mancipati sunt servituti; alii vero ad mare pervenientes, eos qui in navibus erant, praecisis anchoris, in fugam compulerunt, dicentes: Princeps hic magnus, qui cum innumerabilibus advenit copiis, urbem quam nos expugnaveramus, exstincto universo nostrorum numero et principibus interemptis, violenter recepit; nos autem, opitulante Domino, gladios eorum evasimus. Vos igitur funes praecidite et maturate fugam, ne ad mare descendentes, pari vos involvant periculo. Ipsi autem cum eis conscendentes, fugam inierunt. Erant autem qui sic aufugerant, non solum de popularibus et plebeiis, verum etiam viri nobiles, et multa generositate insignes: Willelmus videlicet de Crantemaisnil, vir inclytus de Apulia, qui sororem domini Boamundi habebat uxorem, et Albericus frater ejus; Willelmus Carpentarius, Guido Trussellus et Lambertus Pauper, et alii multi, quorum nomina non tenemus, quia deleta de libro vitae, praesenti operi non sunt inserenda. Nonnulli etiam, quod multo erat abominabilius, futuri timore periculi, famis et laborum impatientia, ad hostes se conferebant, Christi doctrinam et ejus fidem cum impietate abnegantes. Hi de statu nostro certificantes adversarios, supremum eodem modo pene nostris intulerunt periculum. Alii vero qui in civitate remanserant, spem diffugii nihilominus ex parte plurima conceperant. Sed vir vitae venerabilis, Podiensis episcopus et dominus Boamundus princeps illustris eorum praevenerunt molimina. Nam, designatis per portas singulas viris prudentibus, et de quorum experientia simul et fide merito praesumerent; turribus quoque per singulos nobiles collocatis, ita nocte et die studio indefesso servabant excubias, ut nemini penitus, quantumcunque properanti et arguto, ulla pateret via subterfugii. Et ut liberius generalem, quae eis concessa fuerat, exercere possent jurisdictionem, juraverunt omnes, a majore usque ad minimum, quod usque ad consummationem negotii Antiocheni, et bellum quod sperabatur futurum, completum, domini Boamundi mandatis devote et fideliter obedirent: unde ille incessanter nocte ac die, suis comitatus domesticis et familiaribus, et de his quibus ampliorem habebat fidem, vicos et plateas, muros et turres civitatis cum multa circuibat sollicitudine, diligenter investigans, ne quis incaute se haberet, ne quis hostium introitus pateret insidiis. Erant autem praesidia quatuor, in quibus major exigebatur custodiae diligentia; superius videlicet, quod contra arcem superiorem e regione positum erat; secundum item, quod inferius, infra urbem supra vallum erat constitutum, contra eorum irruptiones, qui a porta castri superioris in urbem consueverant descendere; tertium extra portam Orientalem positum, quod ad castrorum custodiam ante urbem captam fuerat fabricatum; quartum quoque, quod in capite pontis constructum fuerat, per quod porta pontis novissime fuerat obsessa, cujus curam dominus comes Tolosanus, ex quo civitas capta fuerat, cum aliis in urbem se conferens, dereliquerat. Urbe autem capta, Flandrensium comes praedictum ingressus castrum, cum quingentis viris fortibus et strenuis diligenter communierat, timens ne, si in manus forte hostium deveniret, nostris per pontem introitus negaretur et exitus; in quo fieret obsessorum deterior multo conditio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License