Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Oratio ejus ad eumdem imperatorem, mendacio plena, perniciosa fidelibus.

Fideles tui, imperator invictissime, qui paulo ante per tuam habuerant transitum eminentiam, et de tua plenitudine, te largiente, facti sunt locupletiores, capta Nicaea, usque Antiochiam satis prospero cursu pervenerunt, urbemque ipsam jugi obsidione quasi per novem continuos menses expugnatam, praevia Domini misericordia, violenter sibi, excepto urbis praesidio, quod in monte sublimiori situm, urbi praeminet nullis superabile viribus, vindicaverunt. Cumque crederent rem esse consummatam, quodque se periculis exemissent universis, urbe jam recepta, factus est error novissimus pejor priore, et in multo majora quam passi fuerant, inciderunt discrimina. Vix enim ab urbe capta tertia dies elapsa fuerat, cum ecce Corbagath Persarum princeps potentissimus, cum infinitis Orientalium copiis, et in multitudine omnem numerum excedente, eamdem obsidione vallavit urbem; et ex omni parte obsessis introitum negans et exitum, principes et omnem populum tot et tantis molestiis affligit, quod nec etiam de eorum vita sperare liceat. Multitudinis autem eos obsidentium non est facile numerum comprehendere; nam ut in summa dicatur, omnem adjacentem urbi regionem, locustarum more operuerunt eorum agmina, ita ut etiam tabernaculis videatur locus deesse. Noster autem populus, fame, frigore simul et aestu, caedibus et clade, ita comminutus est, quod totus infra urbem se collegerit, et vix ad ejus tuitionem sufficere posse videatur. Praeterea et id solatii, quod de regno tuo, tam de insulis quam de aliis urbibus maritimis, navigio inferri consueverat, noveris funditus esse praecisum. Nam emissa copiarum parte, omnem inter Antiochiam et mare regionem, ita occupaverunt, ut classe penitus consumpta, nautis et institoribus gladio peremptis, omnem commerciorum spem et obtinendi victus fiduciam nostris amputaverint. Sed nec in civitate tantum alimentorum dicitur superesse, ut vel unius diei subvenire possit necessitati. Ad haec, ad majorem aerumnarum cumulum, nec in urbe etiam tutum habent refugium; nam irruentibus iis qui per castrum superius in urbem clam et saepius immittuntur, in ipso civitatis medio per vicos et plateas periculosae fiunt congressiones; nec minorem curam intestinorum habentes conflictuum, quam eorum quae ab exterioribus inferebantur. Unde nos, et qui hic nobiscum sunt praesentes capitanei et nobiles viri, videntes confratrum negotia non posse procedere, eos convenimus, saepius et fraterne monentes, ut sibi consulerent; et invita divinitate rem impossibilem comprehendere velle desisterent; quos cum a suo non possemus revocare proposito, nos, ne paribus imprudenter involveremur calamitatibus, nostrae curavimus saluti providere. Et nunc, si placet, et tuis ita visum fuerit illustribus, desiste procedere, ne tuae felices quas tecum trahis expeditiones, paribus involvantur periculis; nam a facie tantae multitudinis, quam universus ministravit Oriens, consultius est intentato negotio, re adhuc integra, discedere; quam temere, casu fortuito, cum tot et tantis experiri. Testes sunt eorum quae loquimur praesentes inclyti viri, ejusdem sortis participes; sed etiam et Tatinus vir prudens et vafer, quem nobiscum tua direxit amplitudo, qui nostrorum cognoscens defectum, prudenter nimis ab eorum se subtraxit collegio, ut haec tuae nota faceret majestati. Erat autem in praedicto imperatoris exercitu, quidam domini Boamundi frater, Guido nomine; qui hoc audiens, pene ad insaniam motus est, fratris et amicorum casum deplorans. Hic, licet primum comitis narrationi obvium se daret, timoris causam objiciens, quod a tantorum coetu principum se subtraxisset imprudenter; compescuit eum praedictus vir, secundum carnem inclytus, et si moribus non ita, Willelmus de Grentemaisnil, qui suam et domini Boamundi sororem habebat uxorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License