Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. De communi principum consilio mittitur Petrus Eremita legatus ad hostes: intrepidus peragit legationem.

Cum autem diebus viginti sex continuis hac tam intolerabili afflictione laborassent, coepit iterum populus ad cor rediens fortitudine lumbos suos accingere, et longanimitate plus solito abundare, quadam spe immissa divinitus se confortans: ita ut omnes unanimiter a majore usque ad minimum his molestiis finem imponendum consonarent, et cum hostibus pugnandum ut subito, per divinae virtutis auxilium, eos de suis viribus praesumentes, a se possent repellere, et urbem quam eis contulerat Dominus, liberam vindicare. Utilius enim judicabant belli semel fortunam experiri quam perpetua tabescere inedia, et ingruentium molestiarum jugi sarcina torqueri. Hic igitur erat, et in omnium ore sermo vertebatur, ut extra urbem egredientes, cum hostibus decertarent: nec erat ea mens nobilium tantum sed etiam populares eodem desiderio succensi, principum arguebant desidiam et moras increpabant. Convenientes igitur principes in unum, et populi immissum divinitus cognoscentes fervorem, de communi decernunt consilio, ut missa legatione ad principem hostium, alterutrum duum proponant: Quod aut cedat, urbem nostris perpetuo possidendam derelinquens, sicut juris eorum ab initio fuerat, et nunc, auctore Domino, in idipsum est reversa; aut ad pugnam se praeparet, gladii judicium subiturus. Electus est igitur ad id muneris prosequendum, Petrus Eremita, vir vitae venerabilis, de quo in superioribus multa diximus, adjunctusque est ei socius et comes quidam Herluinus, Persarum idiomatis, et Parthicae linguae aliquam habens peritiam, vir itidem prudens et discretus: quibus datum est in mandatis id quod praemisimus, cum subdivisione tamen hac, ut, si pugnam praeeligere inveniretur, esset in ejus optione, utrum singulariter ipse cum uno ex principibus experiri vellet an certum numerum suorum, nostrorum totidem opponere, an simul hinc inde universos confligere exercitus, et legiones unanimiter ad pugnam convenire. Impetrato igitur ad tempus foedere, et gratia mittendae legationis pace petita, profecti sunt duo praedicti viri, cum sibi destinatis consortibus, usque ad tentorium principis: ubi eum reperientes cum suis ducibus et satrapis, Petrus Eremita, sicuti vir magnanimus erat, licet statura pusillus esset, munus injunctae legationis strenue et fideliter procuravit. Accedens enim ad praefatum Persarum satrapam, nullamque ei omnino exhibens reverentiam, constanter et imperterrite verba proposuit, dicens: Direxit nos ad tuam nobilitatem Deo amabilium qui in Antiochia sunt principum sacer conventus, monens ut ab eorum infestatione, et ab urbis, quam eis restituit divina clementia, impugnatione desistas: hanc enim apostolorum princeps Petrus, nostrae fidei fidelis et prudens dispensator, verbi sui virtute, et exhortationis qua praeminebat gratia, sed et signorum magnitudine ab idololatria revocans, ad fidem Christi convertit, nobis eam reddens peculiarem. Nunc vero a vobis violenter, sed indebite occupatam, nobis restituit fortis et potens Dominus: unde pro avita haereditate, et Christi domicilio familiari debitam gerentes sollicitudinem, unum tibi ex pluribus proponunt: ut aut ab urbis obsidione, et eorum molestatione quiescas; aut tertia ab hac die cum eis gladiis decernentibus experiaris. Ac ne forte oblatum certamen causeris, et subterfugii causam justam invenias, optionem tibi proponunt, ut unum e pluribus eligere possis: an solus cum uno ex principibus tantum congrediaris, et victor totum obtineas, aut victus conquiescas; aut plures cum totidem eisdem conditionibus decertent; aut universae hinc legiones bellicis eventibus experiantur. Ille vero, spreta ejus legatione, respondisse dicitur: Non videtur, mi Petre, quod principum qui te huc miserunt, res sit in eo statu collocata, quod mihi debeant optiones proponere; vel quod ego tenear, pro eorum arbitrio, aliquid eligere cum ad hoc per nostrum devenerint gladium, ut neque sibi liberam habeant optandi facultatem, sed pro nostro arbitrio eos oporteat sumere et deponere voluntatem Vade ergo, et dic imprudentibus qui suam adhuc non intelligunt conditionem, qui te huc ad nos direxerunt, quod omnes quotquot integrae aetatis ex utroque sexu reperire potero, domini mei obsequiis deputatos, vitae reservabo; omnes vero alios, tanquam arbores inutiles, gladio succidam, ita ut neque eorum aliqua supersit memoria. Quod nisi satius duxissem eos famis acerbitate consumi quam gladiis interire, jampridem effractis moenibus et urbe violenter occupata, viarum suarum fructus collegissent, gladiis ultoribus subjecti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License