Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Quanto tempore sub alternis dominiis Syria jugum passa est servitutis: et quomodo fidelibus, qui sub infidelium ditione degebant, utilis fuit amicitia magnifici imperatoris Caroli, cum Aarum rege Persarum contracta.

Sic igitur civitate Deo amabili et sacrosancta, peccatis nostris exigentibus, infidelium subjecta hostium ditioni, jugum indebitae servitutis continuis passa est laboribus per annos quadringentos nonaginta; conditionibus tamen alternis. Nam frequenti rerum mutatione, dominos mutavit frequentius; secundum quorum dispositionem, plerumque lucida, plerumque nubila recepit intervalla; et aegrotantis more, temporum praesentium, gravabatur aut respirabat qualitate. Plenius tamen convalescere non poterat, quae infidelium principum et populi sine Deo, dominatione premebatur violenta. Diebus tamen illius admirabilis et praedicandi viri, Aarum videlicet, qui cognominatus est Ressith, qui universo praefuit Orienti (cujus liberalitatem et urbanitatem praecipuam, et mores singulariter commendabiles, universus etiam usque hodie Oriens admiratur, et praeconiis attollit immortalibus) interventu piissimi et immortalis memoriae viri, domini videlicet imperatoris Caroli (qui mutuam, intercurrentibus nuntiis frequentibus, inter se gratiam et mirabili subnixam foedere, conciliaverant), plebi Dei tranquillitas praestita est, et favor principis clementer indultus ad multam consolationem; ita ut magis sub imperatore Carolo, quam sub dicto principe degere viderentur. De quo ita legitur in Vita praedicti viri gloriosi: Cum Aarum, rege Persarum, qui, excepta India, totum pene Orientem tenebat, talem habuit in amicitia concordiam, ut is gratiam ejus, omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae praeponeret, solumque illum honore ac magnificentia sibi colendum judicaret. Ac proinde cum legati ejus, quos cum donariis ad sacratissimum Domini ac Salvatoris nostri sepulcrum locumque resurrectionis miserat, ad eum venissent, et ei domini sui voluntatem indicassent, non solum quae petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum illum et salutarem locum, ut illius potestati ascriberetur, concessit, et revertentibus legatis suos adjungens, inter vestes et aromata, et caeteras Orientalium terrarum opes, ingentia illi dona direxit: cum ei ante annos paucos, eum quem tunc solum habebat, roganti mitteret elephantem. Nec solum iis qui Hierosolymis habitabant sub infidelium potestate fidelibus, verum et iis qui in Aegypto et in Africa sub impietate degebant Sarracenorum, suarum largitionum frequenter dirigebat solatia, et pietatis opera porrigebat; sicut in ejus Vita legitur, quae habet ita: Circa pauperes sustentandos, et gratuitam liberalitatem (quam Graeci eleemosynam vocant) devotissimus, ut non in patria solum et in regno suo id facere curaverit, verum trans maria, in Syria et Aegypto atque Africa, Hierosolymis, Alexandriae atque Carthagini, ubi Christianos in paupertate vivere compererat, penuriae eorum compatiens, pecuniam mittere solebat. Ob hoc maxime transmarinorum regum amicitias expetens, ut Christianis sub eorum dominatu degentibus, refrigerium aliquod ac relevatio proveniret. Quod autem et quantis rerum, temporum et dominiorum variis permutationibus hoc medio tempore flagellata fuerit, tam praedicta Dei cultrix civitas quam universa ei adjacens regio, si quis scire desiderat, eam relegat historiam, quam nos De gestis Orientalium principum, a tempore praedicti seductoris Mahumeth usque in hunc praesentem diem, qui est nobis ab Incarnatione Domini 1182, per annos quingentos septuaginta seriem rerum complexam, cum multo labore confecimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License