Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER SEPTIMUS

CAPUT PRIMUM. Diriguntur nuntii ad imperatorem Hugo Magnus et comes Heumacorum; Balduinus comes in via defecit; Hugo Magnus non revertitur. Podiensis episcopus moritur; lues oritur.

Rebus igitur in urbe sic dispositis, de communi decernunt consilio, ut dominum Constantinopolitanum imperatorem per nuntios suos sollicitent, quatenus juxta pacta quae cum eis inierat, eis auxilium in propria persona non differat ministrare; sed proficiscentes Hierosolymam, sicut tenebatur ex promisso, mature subsequatur; alioquin pactorum seriem negligenti, ipsi nullatenus vellent se obligatos teneri. Electi autem sunt ad id muneris prosequendum viri nobiles et clarissimi, dominus videlicet Hugo Magnus, domini Philippi Francorum regis frater, et dominus Balduinus Heumaucorum comes: quorum alter irruentibus in itinere hostibus, comparere desiit, cujus usque hodie dubius est exitus, aliis dicentibus eum in acie cecidisse, aliis ab hostibus captum et mancipatum vinculis, in ulteriora deductum Orientis, asseverantibus. Dominus vero Hugo Magnus irruentium insidias declinans hostium, ad imperatorem pervenit incolumis, ubi insignibus gestis ejus multam nubem induxit, et titulo generis derogavit non modicum. Nam cum in expeditione multa gessisset egregie, unde sibi famam pepererat immortalem, in ea legatione meritum denigravit, dum expleto negotio, ad eos qui eum miserant nec responsa detulit, nec curavit redire. Fuitque in eo delictum hoc, tanto notabilius, quanto ipse genere erat praeclarior: nam juxta verbum nostri Juvenalis:

Omne animi vitium, tanto conspectius in se
Crimen habet, quanto qui peccat major habetur.

Suscitata est itaque, ex causis occultis, statim urbe capta et consummata victoria, postquam res jam erant in tranquillo collocatae, tanta clades in populo, ut vix aliqua praeteriret dies, in qua triginta vel quadraginta non efferrentur funera; ita quod de populo supererat, jam quasi penitus deleretur. Qua lue pestifera et contagione, cunctos longe lateque indifferenter involvente, vir vitae venerabilis et immortalis memoriae, dominus Ademarus Podiensis episcopus viam universae carnis ingressus est, atque cum gemitu et lacrymis et intimis omnium suspiriis, tanquam pater et praecipuus plebis universae moderator, in basilica beati Petri, in eo loco ubi lancea Domini reperta fuisse dicebatur, cum multa sepultus est honorificentia. Ejusdem cladis acerbitate Henricus de Ascha, vir et generis titulo et strenuitate commendabilis, apud castrum Turbessel consumptus est, ibique sepultus. Sed et Rainardus de Amesbach, miles pariter et manu et sanguine clarissimus, eodem occubuit casu, sepultus in vestibulo basilicae Principis apostolorum. Sexus quoque femineus ibi pene universus eadem lue deperiit, ita ut infra paucos dies pene quinquaginta millia deficerent. Cujus tanti mali, quidam circa hoc curiosi, causas assignare cupientes, dissentiebant ab invicem; dicentibus aliis quod ex occultis quibusdam aeris passionibus hoc accideret; aliis vero id pro causa assignantibus, quod populus longo tempore famis acerbitate vexatus, postquam alimentorum attigit abundantiam, cibos cum aviditate sumens nimia, praeteritos defectus quaerens redimere, sibi ipsi causam mortis immoderata gulositate inferebat. Idque pro suae opinionis assertione in evidens trahebant argumentum, quod sobriis et iis qui sibi parce sumebant alimenta, multo melius erat, et redibant ad convalescentiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License