Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Imperatoris legati adsunt, de Boamundo conquerentes. Imperatorem nuntiat venturum; principes dissentiunt; pugnatur cum Tripolitanis, et vincuntur hostes; nostri victores in castra redeunt.

Advenerant praeterea Constantinopolitani imperatoris legati, multum conquerentes de domino Boamundo, qui contra legem pactorum et exhibiti tenorem juramenti Antiochiam praesumebat detinere; allegantes in conspectu principum, quod domino suo praebitis corporaliter juramentis, omnes qui per eum transierant, tractis sacrosanctis Evangeliis, promiserant quod neque de oppidis, neque de civitatibus aliquam, quae de imperio ejus fuerant, usque Hierosolymam, detinere praesumerent, sed ea capta, ejus imperio resignarent; de reliquis vero habitae conventionis partibus, nullam omnino habebant memoriam. Certum est autem, quod id inter eum et principes, apud Constantinopolim convenerat; sed in fine conventorum fuerat annexum, quod ipse cum omni suo comitatu, et ingentibus copiis eos deberet sine dilatione subsequi, et auxilium in suis necessitatibus ministrare. Quibus de communi principum consilio responsum est, quod imperator pacta conventa prior violaverat; unde merito et ab his quae juxta legem pactorum sibi poterant competere, casum patiebatur. Iniquum enim est ei fidem servari, qui contra pactum nititur versari. Nam, cum nostris principibus ex compacto teneretur obligatus, quod convocatis exercitibus, statim eos sequeretur; et per mare navibus continuum eis ministrari faceret commercium, et rerum venalium toto itinere exhiberi praeciperet opulentiam, utrumque neglexit fraudulenter adimplere, cum sine difficultate utrumque posset effectui mancipare. Unde quod de Antiochia factum fuerat, quoniam id jure fecisse videbantur, ratum volebant permanere et inconvulsum, ut is eam jure haereditario possideret in perpetuum, cui de communi liberalitate concessa fuerat. Instabant praeterea ejusdem imperatoris legati, persuadere cupientes, ut ejusdem imperatoris adventum, quem in Kal. Julii adfuturum promittebant, praestolaretur exercitus, pollicentes quod singulis principibus ingentia daturus esset munera; sed et plebeis cum multa liberalitate stipendia, unde honeste sustentari possent, esset largiturus. Super quo deliberationem habentes, dissentiebant ab invicem. Nam Tolosanus comes exspectandum esse tanti principis adventum utile judicabat, sive ex eo quod ita futurum arbitraretur; sive ex eo quod ea occasione principes et populum detinere laboraret: quousque urbem quam obsederat, sibi posset vindicare. Turpe enim et ignominiosum reputabat, si a proposito ita manifeste deficeret, desiderium non valens adimplere. Aliis autem, opposita longe melior videbatur sententia, videlicet ut coepto instarent itineri, et votum pro quo tot labores pertulerant, feliciter consummarent: fraudes enim imperatoris, et ejus versutias, quas saepius experti fuerant, declinare judicabant commodius, ne ejus labyrinthis et ejus ambagibus iterum se involverent, a quibus non satis facile postmodum possent expediri. Effusa est igitur inter principes contentio, et eorum pene in nullo consonabant desideria. Unde et is, qui urbi praeerat Tripolitanae, cum prius infinitam obtulisset pecuniae summam ut, obsidione soluta, ab ejus finibus nostrae migrarent expeditiones, cognito schismate, quod inter principes erat exortum, non solum dare pecuniam prius oblatam renuit, verum nostris sponte occurrere, et cum eis experiri proposuit. Factum est autem, quod de communi consilio, relicto Albariensi episcopo, et aliis nonnullis viris potentibus in obsidione, qui castra tuerentur, principes indicto praelio, instructis aciebus, et ordine congruo dispositis, versus Tripolim agmina dirigunt: quo pervenientes, ejusdem loci praesidem, cum universa civium multitudine tam equitum quam peditum extra urbem reperiunt, ubi, ordinatis pari modo agminibus, nostrorum adventum praestolabantur intrepidi. Cum enim duobus mensibus et amplius aliquid, comes Tolosanus in praedicta obsidione operam consumpsisset inutiliter, nec profecisset quidpiam, coeperant eos Tripolitani contemnere, et nostrum exercitum minus et minus habere suspectum, quasi ab ea virtute quam prius audierant, facti degeneres, in seipsis strenuitatis consuetae paterentur defectum. Postquam ergo ad urbem ventum est, et hostium contra se positas nostris datum est intueri legiones, in eos statim irruerunt animosius, et primo impetu dissolutis eorum cohortibus hostes in fugam versos, infra urbem certatim se recipere proterva compulerunt instantia, septingentis ex eorum numero gladio peremptis; de nostris vero tres aut quatuor cecidisse dicuntur. Ibi celebraverunt pascha, quarto Idus Aprilis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License