Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


LIBER OCTAVUS

CAPUT PRIMUM. Descriptio situs urbis sanctae, in qua ostenditur quas regiones et quae habeat loca per circuitum.

Urbem sanctam et Deo amabilem Hierosolymam, in sublimibus sitam esse montibus certum est; et in tribu Benjamin positam veterum tradit auctoritas; habetque ab Occidente tribum Simeon, et Philisthiim regionem, et mare Mediterraneum: a quo ubi propius est, juxta vetustissimum oppidum Joppen, viginti quatuor distat milliaribus, inter se et praedictum mare habens castellum Emaus, quae postea dicta est Nicopolis, ut praemisimus, ubi post resurrectionem suam Dominus duobus discipulis apparuit; Modim etiam, sanctorum Machabaeorum felix praesidium; Nobe quoque vicum sacerdotalem, ubi David, esuriens cum pueris suis, tradente Abimelech sacerdote, panes propositionis comedit; et Dispolim, quae est Lidda, ubi Petrus Aeneam virum paralyticum ab annis octo in grabato jacentem saluti restituit; et Joppen praedictam, ubi idem Petrus, discipulam nomine Tabitham, plenam operibus bonis et eleemosynis, defunctam suscitavit, et sanctis ac viduis resignavit vivam: ubi et apud Simonem coriarium hospitatus, Cornelii nuntium suscepit, sicut in Actibus apostolorum continetur. Ab oriente vero Jordanis habens fluenta et ei adjacentem solitudinem, filiis prophetarum familiarem, quasi ad milliaria quatuordecim; et vallem silvestrem, ubi nunc est mare salis, quod et lacus Asfaltes, et mare Mortuum nuncupatur; quae omnis regio antequam Dominus subverteret Sodomam, ut in Genesi legitur, quasi paradisus Dei irrigabatur (Gen. XIII, 10). Citra vero Jordanem, urbem Jericho, quam Moysi successor Josue, magis orando quam pugnando subegit; ubi postea Dominus praeteriens, caeco lumen restituit (Matth. XX); Galgala quoque Elisaei receptaculum. Ultra Jordanem vero Galaad, Basan, Ammon et Moab, quae postmodum Ruben, Gad et dimidia tribus Manasse susceperunt in sortem, quae omnis hodie regio generali appellatione dicitur Arabia. Ab Austro vero, habens sortem Juda, in qua est Bethlehem, familiare Domini reclinatorium, et felix nativitatis Dominicae et cunarum locus; et Thecua urbs, prophetarum Habacuc et Amos domicilium; et Ebron, quae alio nomine dicitur Cariatharbe, sanctorum patriarcharum sepulcrum venerabile. A septentrione vero urbem habens Gabaon, Josue, filii Nun, insignem victoria, et defixi solis miraculo praeclaram; tribum quoque habens Ephraim, in qua est Silo, tabernaculi Domini custos aliquando; Sichar, confabulatricis Domini Samaritanae patria; Bethel, aureorum cultrix vitulorum, et peccati Jeroboam testis. Sed et Sebastea Joannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae tumulus, quae olim dicta est a monte Somer, in quo sita est Samaria, regum Israel thronus sublimior, unde et tota praedicta regio usque in praesentem diem dicitur Samaria. Neapolis quoque, quae olim dicta est Sichem, conditoris nomen habens; in qua, secundum lectionem libri Geneseos (cap. XXXIV), filii Jacob Simeon et Levi, in ultionem stupri, quod filius Sichem, Hemor, sorori eorum Dinae, amore illius captus, intulerat, tam ipsum quam filios ejus in ore gladii percusserunt, urbem eorum succendentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License