Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Quod partem duorum montium intra muri ambitum contineat, et quod sit Dominicae Resurrectionis, in alto vero templum Domini, et quae sit forma utriusque ecclesiae.

Sita est autem in montibus duobus, sicut David commemorat, dicens: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1); quorum fastigia infra muri ambitum ex parte plurima continet, modica valle distincta, quae etiam urbem per medium dividit. Horum alter qui ab occidente est, Sion appellatur, unde plerumque et tota denominatur civitas, ut ibi: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 1). Alter vero qui ab oriente est, mons Moria dicitur, cujus mentio fit in Paralipomenon secundo, hoc modo: Et coepit aedificare Salomon domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Orna Jebusaei (II Par. III, 1). In occidentali ergo quasi in supremo montis vertice ecclesia est, quae nomine montis dicitur Sion; et non longe ab ea turris David, opere constructa solidissimo quae quasi praesidium civitatis cum turribus, muris et antemuralibus sibi annexis, universae sub se positae praeeminet civitati. In eodem quoque, sed in devexo quod ad orientem respicit, sita est sanctae Resurrectionis ecclesia, forma quidem rotunda; quae quoniam in declivo praedicti montis sita est, ut clivus eidem eminens et contiguus, Ecclesiae pene superest altitudinem, et eam reddit obscuram; tectum habet, erectis in sublime trabibus, et miro artificio in modum coronae contextis, apertum et perpetuo patens, unde lumen ecclesiae infunditur necessarium; sub quo hiatu patulo Salvatoris positum est monumentum. Porro ante nostrorum Latinorum introitum, locus Dominicae passionis qui dicitur Calvariae sive Golgotha; et ubi etiam vivificae crucis lignum repertum fuisse dicitur; et ubi etiam de cruce depositum Salvatoris corpus, unguentis et aromatibus dicitur delibutum et sindone involutum, sicut mos erat Judaeis sepelire, extra praedictae ambitum erant ecclesiae, oratoria valde modica. Sed, postquam nostri opitulante divina clementia, urbem obtinuerunt in manu forti, visum est eis praedictum nimis angustum aedificium: et ampliata ex opere solidissimo et sublimi admodum ecclesia priore, intra novum aedificium veteri continuo et inserto, mirabiliter loca comprehenderunt praedicta. In altero vero monte, qui in parte est orientali, in declivo ejus, quod in austrum respicit, templum Domini est in eo loco ubi, juxta lectionem libri Regum (II Reg. XXIV) et Paralipomenon, David rex, ab Aureuma sive Orna homine Jebusaeo aream emit. Ubi et praeceptum est ei altare Domino aedificare, in quo postmodum obtulit holocausta et pacifica; et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de coelo, super altare holocausti. Ubi etiam de mandato Domini, filius ejus Salomon, post patris obitum templum aedificavit, cujus quae forma fuerit, et quomodo sub Nabuchodonosor Babyloniorum rege ceciderit, iterumque sub Cyro rege Persarum a Zorobabel et Jesu sacerdote magno reaedificatum fuerit; et quomodo illud idem cum universa urbe postmodum sub Tito, Romanorum principe, deletum fuerit, veteres tradunt historiae. Hujus autem quis auctor fuerit, et quae compositionis sit forma, in praesenti sufficit edocere. Porro, in principio hujus voluminis, aedificii hujus auctorem diximus Homar filium Catab, qui tertius a seductore Mahometh, erroris et regni successor exstitit: et ita esse, antiqua litterarum monumenta in eodem aedificio intus scripta, et de foris, manifeste declarant. Forma vero hujusmodi est: platea quaedam, quantum arcus vix jacere potest habens longitudinis et latitudinis tantumdem, quadrangula et aequidistantibus contenta lateribus, muro circumdata est valido, altitudinis moderatae; in quam ab occidente, duabus portis introitur, quarum altera dicitur speciosa; ubi secundum quod in Actibus apostolorum continetur, claudum ex utero matris suae, eleemosynam a transeuntibus petentem, consolidatis basibus erexit Petrus; alterius vero certum nomen non tenemus. A septentrione vero una; ab oriente quoque alia, quae usque hodie Porta aurea dicitur. Ab austro vero domum habet regia quae vulgari appellatione templum Salomonis appellatur. Super singulas autem portas, quae urbi sunt conterminae, et per angulos praedictae superficiei turres erant sublimes admodum, in quibus certis horis superstitionis Saracenorum sacerdotes, ut populum ad orationem invitarent, ascendere consueverant: quarum quaedam adhuc supersunt, quaedam vero variis casibus sunt depositae. Infra haec igitur septa nemini habitare, nemini etiam introire, nisi nudis et lotis pedibus permittebatur, janitoribus per singulas portas constitutis, qui hujus rei curam haberent diligentem. Porro in medio hujus sic circumseptae areae, planities iterum quaedam est eminentior, eodem modo quadrilatera a lateribus subjectae ex omnibus partibus aequidistans; ad quam a parte occidentali, duobus locis per gradus et ab austro totidem, ab oriente vero uno tantum ascenditur: in cujus singulis angulis, singula erant oratoriola, quorum quaedam adhuc exstant, quaedam vero, ut alia ibi construerentur, deposita sunt. In hujus superioris areae medio templum aedificatum est, forma quidem octogonum et laterum totidem; intus et deforis marmoreis tabulis et opere musaico decoratum; tectum habens sphaericum, plumbo artificiose coopertum. Harum utraque platearum tum continens et inferior, quam superior et contenta, albo strata est lapide, ita ut hibernis temporibus aquae pluviales, quae plurimae de templi descendunt aedificio, quasque aliunde non pauciores excipiunt, limpidissimae et absque coeno in cisternas defluant, quae plurimae infra septa praedicta continentur. Intus vero in medio templi, infra interiorem columnarum ordinem, rupes est aliquantulum eminentior, cum subjecta ex eodem saxo spelunca, supra quam sedisse angelus dicitur, qui propter dinumerationem populi a David incaute factam, percussit populum, quousque praeceptum est ei a Domino, ut parcens populo gladium suum converteret in vaginam. Ubi postmodum empta sexcentis siclis auri justissimi ponderis area, altare, ut praemisimus, construxit. Haec autem ante nostrorum introitum, et postmodum annis quindecim nuda patuit et aperta; postea vero, qui eidem praefuerunt loco, albo eum cooperientes marmore altare desuper et chorum, in quo clerus divina celebrat, construxerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License