Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV Quod in loco arido et inaquoso sita sit civitas. De fonte Siloe. Et quomodo cives, audito nostrorum adventu, lacus dissipaverint, et obstruxerint fontes.

Dicitur autem regio, in qua praedicta Dei cultrix civitas cita est, Judaea; dicitur nihilominus et Palaestina prima. Judaea sane ab eo, ex quo decem tribus Jeroboam filium Nabath secutae, a Roboam filio Salomonis discesserunt, solaeque duae tribus, Benjamin videlicet et Juda, adhaeserunt ei. Unde a cognomento Judae, utriusque tribus regio, Judaea dicta est. Unde et illud est de Evangelio: Revertere in terram Juda. Unde etiam tam ipse Roboam, quam ejus successores, reges Juda dicti sunt, cum reliquarum decem tribuum reges, reges Israel vel Samariae dicerentur. Palaestina autem quasi Philisthina a Philisthiim deducto nomine dicitur. Dicuntur autem tres esse Palaestinae, quarum prima est quae propriae Judaea dicitur, cujus metropolis est Hierosolyma; secunda, cujus metropolis est Caesarea maritima; tertia, cujus metropolis est Bethsan, sive Scythopolis, cujus hodie dignitatem obtinet Nazaraea Ecclesia. Sive autem sic, sive sic dicatur, certum est, terrae promissionis et Syriae portionem esse, quod ex ea homelia datur intelligi, qua dicitur: Familiare est Syris, et maxime Palestinae regioni, quae pars Syriae est, in qua Dominus corporaliter apparere dignatus est, ad omnem pene sermonem suum parabolas jungere. Sed et quasi in umbilico terrae promissionis eadem posita est regio, secundum hoc quod in Josue terrae promissionis termini describuntur, in quo ita legitur: A deserto et Libano, et flumine magno Euphrate, usque ad mare Occidentale, erunt termini vestri (Jos. I, 4). Est autem locus in quo civitas sita est, aridus et inaquosus, rivos, fontes ac flumina non habens penitus, cujus habitatores aquis tantum utuntur pluvialibus. Mensibus enim hibernis, in cisternis quas in civitate habent plurimas, imbres solent sibi colligere, et per totum annum ad usus necessarios conservare. Unde miramur plurimum quod Solinus Judaeam aquis dicit esse illustrem; ait enim in suo Polyhistore: Judaea illustris est aquis; sed natura non eadem aquarum. Nec aliquid nobis pro solutione occurrit, nisi dicamus; aut eum rei veritatem non esse assecutum, aut terrae pristinam faciem postmodum immutatam. Certum est tamen quod amicus Domini, Ezechias rex Juda, cognito adventu Sennacherib, filii Salmanassar regis Assyriorum, fontes qui erant extra urbem, obturavit. De quo ita legitur in secundo Paralipomenon: Quod cum audisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Hierusalem, inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia, congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam (II Par. XXXII, 2). Inter quos praecipuus erat qui dicebatur fons Gion, de quo in eodem legitur: Hic est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion, et avertit eas subter ad occidentem urbis David (ibid., XXX). Gion autem locus est ab austro, in valle Ennon media Jerusalem positus, ubi hodie est in honore Beati Procopii martyris ecclesia, ubi Salomon in regem inunctus fuisse dicitur, juxta quod in tertio Regum libro legitur ita: Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gion, et ungat eum ibi Sadoch sacerdos et Nathan propheta, in regem super Israel et Judam, et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon (III Reg. I, 33). Id tamen ante praedicti Solini tempora fuisse certum est; nam eum et post Titum Romanorum principem, qui urbem delevit, et ante Aelium Adrianum, qui eamdem reparavit, fuisse, evidenter ex ejusdem Polyhistoris lectione colligitur, in cujus quadragesimo capitulo ita legitur: Judaeae caput fuit Hierosolyma, sed excisa est; successit Hiericus, et haec caput esse desiit, bello Artaxerxis subacta. Extra urbem ad duo vel tria milliaria, fontes sunt nonnulli; sed et pauci numero, et modicam nimis ministrantes aquarum commoditatem, juxta urbem tamen a parte australi, ubi duae valles praedictae se continuant, quasi milliario distans ab urbe, fons est quidam famosissimus, Siloe; ad quem, eum qui a nativitate caecus fuerat, Dominus misit, ut ibi lavaretur et videret (Joan. IX): fons quidem modicus, in imo vallis scaturiens, et qui nec sapidas, nec perpetuas habet aquas; interpolatum enim habens fluxum, die tantum tertia aquas dicitur ministrare. Porro cives, praecognito nostrorum adventu, ora fontium et cisternarum quae in circuitu urbis erant, usque ad quinque vel sex milliaria, ut populus siti fatigatus, ab urbis obsidione desisteret, obstruxerant: unde postmodum in ejus obsidione, infinitas molestias noster passus est exercitus, sicut in sequentibus dicetur. Qui autem intus erant, praeter aquarum pluvialium, quam habebant, ubertatem maximam, fontes etiam a partibus deductos exterioribus et aquaeductis invectos, in piscinas duas maximae quantitatis, quae circa templi ambitum, exterius tamen, sed infra urbem continentur recipiebant; quarum altera usque hodie Probatica piscina reputatur, in qua olim immolatitiae lavabantur hostiae, quae in Evangelio quinque porticus dicitur habere (Joan. V) et in quam angelus dicebatur descendere et aquam movere, illo effectu, ut qui primus post motionem aquae descenderet in piscinam, sanaretur: in qua et Dominus paralyticum curatum, grabatum jussit tollere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License