Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Quo tempore noster exercitus ante urbem advenerit; et quis fuerit nostrorum, hostiumve numerus; et quo ordine castra sunt locata.

Anno igitur ab Incarnatione Domini 1099, mense Junio, septima die mensis, nostrorum ante praedictam urbem castrametatae sunt legiones; diciturque fuisse advenientium numerus promiscui sexus, aetatis et conditionis, quasi ad quadraginta millia, inter quos expeditorum vix poterant esse viginti millia peditum; equites autem mille quingenti; reliqui autem omnes, aut inerme vulgus, aut valetudinarii et debiles. In urbe autem dicebantur esse virorum fortium et optime armatorum quadraginta millia; convenerat enim ex vicinis oppidis et suburbanis adjacentibus in urbem maxima multitudo, tum ut a facie exercitus in urbem se conferentes, propriae saluti consulerent; tum ut urbem regiam ab imminentibus protegerent periculis, eam armis et victualibus communientes. Postquam ad urbem accesserunt, habito diligenti tractatu, unde facilius et commodius urbem possent impugnare, cum his qui locorum habebant peritiam, videntes quod neque ab oriente, neque ab austro propter vallium praedictarum profunditatem possent proficere, a septentrione eam obsidere decreverunt. Ab ea igitur porta, quae hodie dicitur Sancti Stephani, quae ad aquilonem respicit, usque ad eam quae turri David subjecta est et ab eodem rege cognominabatur, sicuti et turris quae in parte ejusdem civitatis sita est occidentali, nostri principes castrametati sunt. In quorum ordine dominus Lotharingiae dux Godefridus primus fuit; post eum, dominus Flandrensium comes Robertus; tertium vero locum dominus item Robertus Normannorum comes; quartum vero locum circa turrim angularem, quae ab eodem cognominata est, dominus Tancredus, et alii quidam nobiles obtinuerunt; ab eadem vero turri usque ad portam Occidentalem, comes Tolosanus cum suo comitatu urbem obsedit; verum postea, tum propter turrim, quae castris ejus imminebat, praedictam portam quasi sub se positam potenter tuebatur; et propter vallem nihilominus quae inter urbem et castra ejus erat media, videns quod in eo parte urbem impugnando non multum posset proficere, de consilio quorumdam prudentum, et qui locorum habebant peritiam, super montem in quo civitas aedificata est, inter urbem et ecclesiam, quae dicitur Sion, quae ab urbe distat quantum arcus semel potest jacere, in parte septentrionali, castrorum partem transtulit; parte etiam ibidem, ubi prius fuerat derelicta. Hoc autem ea dicitur intentione fecisse, ut et facilius ad urbem expugnandam sui possent accedere, et praedictam ecclesiam ab hostium injuria tueri. Is enim locus erat, in quo Salvator cum discipulis coenasse, et eorum lavisse pedes dicitur; ibidem etiam et Spiritus sanctus super discipulos in linguis igneis die sancto Pentecostes descendisse: ibi etiam et piam Dei Genitricem mortis solvisse debitum, veterum habent traditiones, ubi etiam protomartyris Stephani sepulcrum usque hodie designatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License