Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV Quomodo in potestatem devenit Aegyptii caliphae, et quomodo Heque nequissimo regnante, servitutis jugum super fideles factum sit intolerabilius; et de ruina ecclesiae Hierosolymitanae.

Porro per idem tempus inter Aegyptios et Persas aemula nimis et pertinax erat de monarchia contentio. Ministrabat autem odiorum fomitem et incentivum majus, contradictoriarum observantia traditionum, qua usque hodie uterque populus contentionibus reciprocis sacrilegos se appellant, sibi non communicantes invicem, ita ut etiam nominibus velint habere differentiam. Qui enim Orientalium superstitionem sequuntur, lingua eorum Sunni dicuntur; qui vero Aegyptiorum traditiones praeferunt, appellantur Siha, qui nostrae fidei magis consentire videntur. Quae autem sit inter eos erroris differentia, non est praesentis temporis edocere. Tandem vero Aegyptiorum regno invalescente, et usque Antiochiam provincias et regiones occupante, cum caeteris in ejus Urbs sancta, legibus communibus, descendit potestatem. Sub quo principatu (sicuti captivis solent aliquando tempora indulgentiora concedi) a suis anxietatibus coepit aliquantulum esse remissius, quousque consummata hominum nequitia exigente, eidem regno Hequen calipha praefectus est. Hic et praedecessorum suorum et successorum pariter longe vincens malitiam, factus est posteris et ejus insaniam legentibus solemnis fabula. Adeo enim in omni impietate et nequitia singularis exstitit, ut ejus vita Deo et hominibus odibilis speciales exigat tractatus. Hic inter caetera, quae perniciosa plurima praeceperat, ecclesiam Dominicae Resurrectionis (quae per venerabilem virum Maximum, ejusdem loci episcopum, praecipiente domino Constantino Augusto aedificata fuerat, postea per reverendissimum Modestum tempore domini Heraclii reparata) funditus dejici mandavit. Cujus praecepti rescriptum quidam ejus procurator, praeses videlicet Ramulensis, Hyaroe nomine, ad se directum suscipiens, praedicta ecclesia usque ad solum diruta, jussionem regiam effectui mancipavit. Praeerat vero ea tempestate eidem ecclesiae vir venerabilis Orestus nomine, ejusdem nequissimi regis avunculus, matris ejusdem frater. Hoc autem ideo fecisse dicitur, ut suae perfidiae populis infidelibus daret argumentum. Objiciebatur enim ei Christianitatis titulus, eo quod ex matre Christiana natus esset; quam quasi crimen a se volens depellere, praedictum facinus ausus est perpetrare, nihil arbitratus superesse calumniae, quod in ejus personam impingi posset, quodque ejus aemulis pateret ad morsum, ex quo religionis fontem Christianae, fidei catholicae cunabula dejecisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License