Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Classis Januensium apud Joppen applicat; mittuntur de exercitu, qui eos ad obsidionem deducant; patiuntur in itinere, qui missi fuerant, hostium insidias.

Interea dum haec circa Hierosolymam in obsidione geruntur, adfuit nuntius qui naves Januensium in portu Joppensi applicuisse nuntiaret, petens a principibus, ut de exercitu aliqua dirigeretur militia, cujus ducatu et viribus ii, qui appulerant, ad urbem possent accedere. Est autem Joppe civitas maritima, de qua Solinus in XXXIX. De memorabilibus mundi capitulo, sic ait: Joppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante terrarum inundationem conditum. Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet, quam expositam belluae non irritus rumor circumtulit. Quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula, in aedilitate sua Romae publicavit. Annalibus nota res est. Mensurae quoque veracibus libris continentur, scilicet, quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis indicis eminentior fuerit; porro verticuli spinae ipsius, latitudine semipedem sunt supergressi. Id ipsum et Hieronymus in epitaphio sanctae Paulae testatur his verbis: Vidit et Joppen, fugientis portum Jonae; et, ut aliquid perstringam de fabulis poetarum, religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Accidit autem ut, juxta eorum postulationem, de communi consilio, dominus comes Tolosanus, qui caeteris amplius abundabat, quemdam nobilem de suo comitatu, cui nomen Galdemarus, cognomento Carpinnelle, cum triginta equitibus et peditibus quinquaginta illuc dirigeret; qui, postquam profecti sunt, videntes principes quod qui missi erant, ad tantum onus non sufficerent, iterum eumdem comitem rogaverunt, ut illuc dirigeret plures; qui eorum monitis acquiescens, viros egregios et insignes, Raymundum Pelet et Willelmum de Sabran, cum quinquaginta equitibus post eos, qui prius egressi fuerant, iterum ad opus praedictum destinavit. Galdemaro vero, qui prius egressus fuerat, postquam in campestria, quae circa Liddam et Ramulam sunt, descenderat, occurrerunt hostium sexcenti; qui in eos protinus irruentes, de ejus equitibus interemerunt quatuor et de peditibus multo plures; dumque nostri quocunque modo resisterent, et se, licet pauci essent, ad conflictum hortarentur mutuo, accidit ut qui subsequebantur praedicti duo nobiles viri, cum omni celeritate adessent, et antequam eorum dissolveretur congressus, praedicto se inferrent negotio: unde factum est ut, conjunctis nostris adinvicem, adfuerit virtus divina, et hostibus insistentes, caesis ex eorum numero ducentis, reliquos in fugam adegerunt. Ceciderunt tamen in eo conflictu viri nobiles Gillebertus de Treva et Aicardus de Montmerla, quorum casus, postquam innotuit nostris expeditionibus, non mediocrem intulit moestitiam. Nostri vero palma sibi concessa divinitus, Joppen, juxta eorum propositum, pervenerunt incolumes: ubi a praedictis nautis cum ingenti suscepti laetitia, mutua charitate et gratis confabulationibus recreati sunt ad invicem. Dumque ibi moram facerent aliquam, quousque illi qui in navibus advenerant, sarcinas composuissent et se aptassent ad iter, subito et de nocte, Aegyptiorum classis, quae apud Ascalonam delitescebat, nocendi locum operiens, circa eamdem urbem adfuit: quod cum nostris compertum est, ad mare accedentes, naves prius tentaverunt ab hostium insidiis protegere; sed, cognoscentes postmodum quod eorum multitudini non valerent resistere, sumptis velis et funibus et caeteris earum armamentis, et cum omni supellectili sua egressi, in praesidium loci se contulerunt. Una autem ex eis, quae praedatum abierat, dum onusta spoliis in locum rediret eumdem, cognoscentes quia classis hostium portum Joppensem occupaverat, flatibus acta prosperis Laodiciam pervenit. Erat autem Joppe per idem tempus versa in solitudinem et habitatoribus vacua; ejus enim cives modico ante nostrorum adventum tempore, de ejus munimine diffidentes, locum deseruerant; nostri vero nonnisi arcem tantum conservabant. Rebus igitur compositis ad iter succincti, praevia militia quae ad eum usum descenderat, ut ejus ducatum impenderet, cum omni substantia sua Hierosolymam profecti sunt: ubi a legionibus gaudenter excepti, maximam castris consolationem attulerunt. Erant enim viri prudentes et nautarum more architectoriae habentes artis peritiam, in caedendis, dolandis et copulandis trabibus, erigendisque machinis, expeditissimi. Sed et alia multa, his qui in expeditione erant modis omnibus profutura, secum attulerant argumenta: ita ut quod ante eorum adventum, vix et cum difficultate sperabatur effectui posse mancipari, per eorum operam facile compleretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License