Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Nocte illa, in multa anxietate tam obsidentes quam obsessi permanent.

Hunc igitur tam periculosum procacemque nimis, et adhuc ancipitem utriusque partis conflictum, nox diremit interveniens. Et licet corpora qualemqualem per noctis intempestum viderentur habere requiem, animi tamen cura immoderata pervigiles nihilo remissius laborabant. Fatigabantur interius mordaci mentes sollicitudine, et propositi memores aestuabant, lucem exspectantes avidissime, ut iterum redirent ad certamen, et praeliorum experirentur fortunam; spem habentes in Domino, quod palmam et meliorem essent reportaturi calculum. Angebantur tamen plurimum, timentes ne clam in eorum machinas hostes quocunque pacto procurarent incendia: unde continuas exegerunt vigilias, noctem illam penitus trahentes insomnem. Cives autem nihilominus curis torquebantur edacibus, formidantes plurimum, ne quos pridie tanta viderant protervitate instantes, sumpta occasione ex noctis intempestae silentio, effracto muro, vel scalis adhibitis, clam urbem ingrederentur. Unde sollicitudine non pigri, sed diligenti vigilantia, tanquam quibus res erat pro capite, ferventes, tota nocte muri circumibant peribolon, praefectis vigilum in singulis turribus constitutis. Praeterea et qui majores erant natu, et quibus reipublicae erat cura propensior, plateas civitatis circuibant, alios admonentes, pro uxoribus et liberis, pro rebus domesticis, et statu publico se exhiberent pervigiles; portas et vicos perlustrarent, ne qua hostium via pateret in insidiis. His igitur curis pars angebatur utraque, nec quietis locum sollicitudo pervigil patiebatur adesse. Deterius erat partibus, cessante conflictu, animis aestuantibus, nec habentibus requiem, quam pridie fuerat, dum in praelio desudaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License