Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Sequenti die redeunt in idipsum, et solito vehementius impugnatur civitas. Pereunt veneficae, quae nostram machinam fascinatum venerant.

Nocte igitur circa diem procliviore, cum jam aspirantis diei aurora nuntiaret exortum, excitus est cum omni aviditate populus iterum ad certamen. Revertebatur porro quisque ad officium, cui hesterna die fuerat deputatus. Quidam enim infra machinas positi jaculatorias, ingentis molares magnitudinis et soliditatis exquisitae in moenia contorquebant; alii in castello inferius positi, ad ipsum promovendum tam arte quam viribus operam dabant omnimodam; alii in supremo constituti coenaculo, arcubus et balistis, et quolibet missilium genere eos qui erant in turribus lacessentes, quanto poterant studio et indefessa instantia, ut nec manum auderent exerere, infra propugnacula coercebant; alii vero, ut vallo complanata, et effracto antemurali, castellum moenibus propius posset applicari, omnem habebant sollicitudinem. Alii porro, quorum erat turba plurima, sagittis et jactu lapidum cives arcebant a propugnaculis, ne per eos his qui in producenda machina desudabant, ministraretur impedimentum. Cives autem, quo majorem nostrorum videbant instantiam, eo diligentius in contraria se attollebant argumenta, ut et vim viribus, et artem simili repellerent artificio. Nam et impugnantibus aequipollenter tela remittebant et lapides; et his qui castellum promovere satagebant, admirabili strenuitate praestabant impedimentum. Et, ut semel omnium nostrorum eluderent molimina, ignem incessanter in ollis fragilibus, et quibuscunque modis poterant, cum sulphure et pice, arvina et adipe, stupa,, cera, lignis aridis et stipula, et quaecunque solent incendium irritare, et ignibus ministrare fomitem, jaculabantur. Fiebat igitur in utroque populo strages maxima, et de utraque classe, variis casibus et eventibus inopinatis plurimi sternebantur. Alii enim machinarum jactu in frusta conterebantur munitissima; alii trans loricas et clypeos, sagittis et telorum multiplicitate confossi, subito deficiebant corruentes; alii pugillaribus, manu missis vel funda, cautibus elisi, aut moriebantur protinus, aut attritis membris, per multos dies, aut in perpetuum reddebantur inutiles. Nec tamen his omnibus periculis ab opere deterrebantur incepto, nec congrediendi fervor his omnibus in eis poterat mitigari: nec erat facile discernere uter cum majore studio decertaret populus Sed nec silentio praetereundum credimus, quod eadem die relatione dignum dicitur accidisse. Erat sane nostris exterius una inter caeteras machina, quae saxa miri ponderis in urbem multa violentia et impetu immittebat horribili, quae stragem in populo civium operabatur multiplicem: contra quam cum nulla arte possent proficere, duas adduxerunt maleficas, ut eam fascinarent et magicis carminibus redderent impotentem; quae dum suis praestigiis instarent super murum, et incantationibus, repente ex eadem machina molaris immissus utramque illarum cum tribus puellis, quae illarum gressum fuerant comitatae, obtrivit, et excussis animabus, de muro inferius dejecit exanimes: unde in castris factus est plausus et ingens exsultatio; civibus autem ingens ex adverso accrevit moestitia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License