Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Datur signum a monte Oliveti divinitus; et populus qui fatigatus erat, redit in pugnam acrius.

Cum igitur usque in horam diei septimam, sine certa victoria anceps et dubium satis protractum esset negotium, desperantes nostri et immensitate laboris defatigati supra vires, coeperunt instare remissius, ita ut jam propositum haberent castellum continuis pene ictibus confractum, et alias machinas igne recepto jam fumantes, reducere pusillum, et conflictum usque in diem differre crastinam; et jam paulatim diffidens dilabebatur populus, animis pene dissolutis, et hostibus insultantibus et provocantibus ultro ad praelia nimis procaciter et amplius solito, cum ecce adfuit virtus divina, quae rebus desperatis necessariam, et pro votis fidelium intulit consolationem. Nam de monte Oliveti miles quidam, qui tamen postea non comparuit, splendidum et refulgentem ventilando clypeum, signum dabat nostris legionibus, ut redirent in id ipsum et congressionem iterarent. Quo signo exhilaratus animo dux Godefridus, qui cum fratre suo Eustachio, in superiori castelli nostri coenaculo ad urbem impugnandam et ad cautius tuendum aedificium erat constitutus, populum et majores coepit ingentibus revocare clamoribus. Factumque est, praevia Domini misericordia, quod universus cum exsultatione ad pugnam reversus est populus, cum tanto fervore, ut tanquam viribus integris de novo videretur incipere praelium. Denique qui prius aut fessi, aut laesi vulneribus, operam subtraxerant, nunc receptis animis et viribus geminatis ultro se offerebant, instantes animosius. Porro principes, et qui columnae videbantur exercitus, hi alios praecedebant et suo exemplo reddebant animosiores. Sed et mulieres, ne tanti expertes laboris esse viderentur, viris in agone desudantibus, potum, ne deficerent, ministrabant in vasculis et verbis efficacibus eos ad certamen animabant. Porro tanta erat in castris laetitia, ut jam quasi certi de victoria, infra horae spatium vallo complanato et effracto antemurali, castellum muro violenter applicarent. Cives autem, ut praediximus, trabes procerae longitudinis, et soliditatis multae a muro suspenderant, ut machinarum ictus eliderent, quarum duas nostri qui erant in castello, praecisis funibus, quibus erant religatae, dejecerunt in terram: quas, qui erant inferius, cum multo periculo suscipientes, infra machinam detulerunt, easque demum ponti, quem statim, ut dicetur in sequentibus, de castello super murum erexerunt, ad majorem subjecerunt soliditatem. Ex fragilibus enim pons contextus erat lignis, nec nisi horum subjecto adminiculo, populum transeuntem sustinere potuisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License