Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Cives in atrium templi se conferunt. Tancredus illuc eos persequitur. Fit strages innumera, et sanguis ibidem funditur infinitus.

Confugerat porro in atrium templi populi pars maxima, eo quod locus in parte urbis esse videretur secretior, muro quoque et turribus, et portis validioribus apprime communitus; verum eis nihil fuga talis contulit ad salutem. Nam statim cum parte maxima exercitus universi, illuc dominus Tancredus se contulit, et templum violenter ingressus, post stragem innumeram, infinitas auri et argenti, et gemmarum copias inde secum dicitur abstulisse; quae tamen postmodum, sedato tumultu, restituisse creditur in integrum. Porro reliqui principes, interemptis his, quos sibi per reliquas urbis partes repererant obviam, audientes quod infra septa templi populus fugiens se contulerat, illuc descendunt unanimes, et intromissa tam equitum quam peditum multitudine, quotquot ibi reperiunt, nemini parcentes, obtruncant gladiis, sanguine replentes universa; justoque Dei judicio id certum est accidisse, ut qui superstitiosis ritibus Domini sanctuarium profanaverant, et fidelibus populis reddiderant alienum, id proprii cruoris luerent dispendio et morte interveniente piaculare solverent flagitium. Horror erat denique caesorum intueri multitudinem, et humanorum artuum passim fragmenta conspicere, et effusi sanguinis aspergine cunctam redundare superficiem. Nec solum defunctorum corpora membris potioribus lacera et abscisis mutilata capitibus, intuentibus erat angustia; verum et ipsos victores a planta pedis usque ad verticem cruore madentes periculosum erat conspicere, et horrorem quemdam inferebant occurrentibus. Cecidisse dicuntur infra templi ambitum ex hostibus ad decem millia, exceptis aliis qui passim per urbem obtruncati, vicos replebant et plateas, quorum non minor dicebatur esse numerus. At vero exercitus pars reliqua per urbem discurrens, per angiportus et viarum diverticula latentes miseros, et mortis periculum declinare cupientes, pecudum more raptos in publicum, detruncabant. Alii divisi per manipulos ingrediebantur domicilia, raptumque patremfamilias cum uxoribus et liberis, et universa familia, aut gladiis transverberabant, aut de locis superioribus in terram dabant praecipites, ita ut confractis cervicibus interirent; quam vero quisque domum effregerat, eam sibi cum universa ejus substantia jure perpetuo vindicabat; id enim prius ante urbem captam inter eos convenerat, ut urbe violenter impugnata, quod sibi quisque acquireret, id jure proprietatis sine molestia possideret in perpetuum. Unde urbem perlustrantes diligentius, et stragi civium protervius instantes, urbis diverticula, secessus quoque et secretiora civium effringebant penetralia, clypeos vel quodlibet armorum genus in introitu defigentes, ut esset signum accedentibus, ne gressum ibi figerent; sed loca praeterirent, quasi jam ab aliis occupata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License