Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Quis et unde fuerit, et quibus majoribus progenitus dux Godefridus, aperitur.

Saepedicto igitur domino duce per Dei gratiam in regni culmine confirmato, scandalisque omnibus, si qua emerserant, amputatis, regnum diebus ejus convalescere, et confirmari coepit. Regnavit autem anno uno; peccatis hominum id exigentibus, ne diuturniore tanti principis solatio, regni novella plantatio recrearetur, et adversus ingruentes molestias reciperet consolationem. Raptus est de medio, ne malitia immutaret cor ejus, sicut scriptum est: Viri misericordiae colliguntur, et non est qui reputet (Isa. LVII, 1). Oriundus vero fuit de regno Francorum, de Remensi provincia, civitate Boloniensi quae est secus mare Anglicum sita; ab illustribus et religiosis originem ducens progenitoribus. Pater ejus fuit dominus Eustachius senior, illustris et magnificus ejusdem regionis comes; cujus multa et memorabilia fuerunt opera, quorum adhuc apud seniores finitimarum regionum, memoria est in benedictione et in pia recordatione viri religiosi et timentis Deum. Mater vero inclyta et inter Occidentis nobiles matronas, tum morum praerogativa, tum generositatis titulo praeclara, Ida nomine, Lotharingiae ducis eximii Godefridi, qui cognominatus est Struma, soror. Qui postmodum cum sine liberis esset, nepotem aequivocum, in filium suum adoptavit; eumque universi patrimonii sui haeredem constituit, unde eidem defuncto, in eodem ducatu successit. Fuerunt porro huic tres ex utroque parente fratres, quibus et morum dignitas et virtutum praestantia, tanti principis vere dabat esse germanos: dominus videlicet Balduinus comes Edessanus, qui eidem postea successit in regno; dominus quoque Eustachius comes Boloniensis, patri synonymus, qui in bonis succedens paternis, post patrem obtinuit comitatum; cujus filiam illustris et magnificus Anglorum rex Stephanus, Mahaldem nomine, uxorem duxit. Hic etiam, ut domino Balduino fratri absque liberis defuncto in regno succederet, a principibus orientalibus citatus, venire noluit: timens ne sine scandalo ejus promotio celebrari non posset. Tertius fuit dominus Willelmus, vir inclytus, a paterna et fratrum simul honestate et strenuitate non degener. Duo primi dominum et fratrem suum in expeditione secuti sunt, tertio domi remanente. Fuit autem, sicut et secundum carnem primogenitus, ita et secundum interiorem hominem, morum gerens praerogativam, et cui merito primitiva competerent, dominus Godefridus vir religiosus, clemens, pius ac timens Deum, justus, recedens ab omni malo, serius et stabilis in verbo; saeculi vanitates contemnens, quod in illa aetate et militari praesertim professione rarum est; in orationibus jugis, in operibus pietatis assiduus, liberalitate insignis, affabilitate gratiosus, mansuetus et misericors; in omni via sua commendabilis et Deo placens. Fuit autem et corpore procerus, ita ut et maximis minor et mediocribus major haberetur: robustus sine exemplo, membris solidioribus, thorace virili, facie venusta, capillo et barba flavus mediocriter; in usu armorum et exercitio militari omnium judicio quasi singularis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License