Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Danorum et Noroegiorum classis descendit in Syriam; quorum ope rex Sidonem obsidet et capit; narraturque casus circa regem mirabilis.

Eodem anno quidam populus de insulis occidentalibus egressus, maximeque de ea occidentis parte quae Noroegia dicitur, audientes quod a Christi fidelibus capta esset civitas sancta Hierosolyma, volentes illuc devotionis gratia properare, classem sibi paraverant opportunam. Quam ascendentes, aura flante secunda, mare Britannicum navigantes, dein Calpen et Athlanta, angustias hujus Mediterraneae influxionis ingressi, nostrum hoc mare pertranseuntes, apud Joppen applicuerunt. Erat autem praedictae classis primicerius, et praeceptor supremus, quidam juvenis, procerus corpore et forma decorus, Noroegiae regis frater. Qui postquam portum Joppensem attigerunt, propositum iter aggredientes, Hierosolymam, cujus gratia venerant, adierunt. Rex igitur cognito eorum adventu, illuc cum omni celeritate properat; et cum illo praedicto nobili viro, benigne et familiariter locutus, tentare coepit et diligenter inquirere, utrum navalis ille exercitus, moram vellet in regno facere et operas suas ad tempus Christo dedicare, ut una de infidelium urbibus per eorum studium, fideli populo posset accrescere. Qui communicato consilio ad invicem, responderunt quod ad id venerant et ea intentione ferebantur, ut Christi servitio se manciparent. Juxta quod propositum parati erant, ut quamcunque de urbibus maritimis rex cum suo exercitu, obsidere vellet, illuc itinere marino cum omni celeritate contendere, nihil praeter victum pro stipendiis exigentes. Rex igitur devotissime verbum amplectens, congregans regni robur universum, et militiam quantam potuit, Sidonem pervenit. Classis quoque nihilominus a portu Acconensi egressa, illuc directe properaverat, ita ut pene eodem momento uterque exercitus ante urbem conveniret. Est autem Sidon civitas maritima inter Berythum et Tyrensem metropolim sita, provinciae Phoenicis portio non modica, commodissimum habens situm, cujus tam Veteris quam Novi textus Instrumenti frequentem habet memoriam. De ea quippe in secundo Regum libro, ita Salomon ad Hiram, Tyriorum regem: Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcunque petieris. Scis enim quoniam non est in populo meo, qui novit ligna caedere sicut Sidonii (III Reg. V, 6). In Evangelio quoque ejus facit Dominus mentionem, dicens: Amen dico vobis, si haec facta essent in Tyro et Sidone, et caetera (Matth. XI, 1); et alibi: Egressus Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis (Marc. VII, 24). Hanc Sidon Chanaan fundasse legitur; unde et usque in praesentem diem nomen tenet auctoris. Est autem una de urbibus suffraganeis Tyrensis metropolis. Hanc igitur noster exercitus ex utraque parte obsidione vallans, civibus magnam intulere formidinem; videntesque quod viribus nequaquam possent resistere, et ab imminentibus se tueri periculis, dolis perficere quod virtute nequeunt, machinantur. Erat porro in domini regis comitatu, ejus familiaris et quasi cubicularius, quidam Balduinus, aliquando gentilis, quem dominus rex pietatis intuitu accedentem ad baptismatis lavacrum, de sacro fonte susceperat; et ei nomen imponens suum, in numero domesticorum receperat; hunc nobiles de civitate viri, quocunque modo se volentes expedire, clam per internuntios conveniunt, infinitam promittentes pecuniam, et in civitate possessiones amplissimas, si a tantis calamitatibus eos, regem interficiendo, absolvat. Erat autem hic idem domino regi adeo familiaris et charus, ut etiam ad loca secretiora quibus naturae, se purgare volentis, satisfit necessitatibus, regem solus plerumque comitaretur. Verbum itaque oblatum ille gaudens suscepit, et eorum postulationes effectui mancipare promittens, totus in hoc erat, ut tempus ad complendum facinus exspectaret opportunum. Interea quidam fideles de civitate, ad quos verbi hujus pervenerat notitia, timentes, ne per domini regis incuriam verbum hoc tam detestabile posset effectum sortiri, litteras scribunt sine certi auctoris titulo, easque cum sagitta in exercitum nostrorum dirigunt, rei seriem ordine pandentes; quae casu ad dominum regem pervenientes, animum ejus, nec immerito, plurimum affecerunt. Qui convocans principes, et quid eum facere oporteret deliberatione habita, vocatus est ille; et crimen confessus, principibus in eum dictantibus sententiam, suspendio vitam finivit. Videntes ergo cives commenta sua felices non habere successus, alia via coeperunt ingredi; et missa legatione petunt, ut nobilibus concedatur exitus; plebi vero, sicuti et prius, agriculturae operam dare liceat, bonis conditionibus. Quo concesso urbem resignant, cum uxoribus et liberis ad loca desiderata, sine contradictore tendentes. Quam protinus et sine dilatione, cuidam de magnatibus suis, Eustachio videlicet Grener, jure haereditario possidendam liberaliter concessit. Classis vero receptis a domino rege donariis, et accepta licentia, prosequente eos universorum benedictione, ad propria reversi sunt. Capta est autem praedicta civitas anno ab Incarnatione Domini 1111, mense Decembri, decima nona die mensis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License