Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Menduc, Turcorum princeps potentissimus, iterum cum ingentibus copiis regnum ingreditur: rex ei occurrens, conficitur; supra vires universa regio fatigatur.

Anno quoque ab Incarnatione Domini 1113, aestate subsecuta, iterum de Perside, quae mala semper consuevit effundere germina, ex qua tanquam ex fonte pernicioso, aquae solent pestilentes derivare, multitudo infanda prorupit sub principe potentissimo et titulis generositatis praeclaro, Menduc nomine: tantam secum trahens numerositatem, ut eorum neque numerus certus esset, neque finis. Hi mediis transcursis regionibus, ad Euphratem pervenerunt, novis utentes consiliis. Nam qui eos de eodem populo praecesserant, saepius circa partes Antiochenas vires suas consueverant primum experiri; his autem sicut ex postfacto patuit, longe alia mens, et propositum erat dissimile; nam omnem Coelesyriam pertranseuntes, relicta a sinistris Damasco, inter Libanum et oram maritimam, Tiberiadem praetereuntes, circa pontem sub quo Jordanis defluit, castrametati sunt. Quod audiens rex, cognito quod de infinita multitudine praesumerent, dominum Rogerum Antiochenorum principem, comitemque Tripolitanum in suum evocat subsidium; tamen antequam illi convenirent, ipse cum suis expeditionibus in vicino eis loco castra posuerat: quod hostibus ut innotuit, emissis de exercitu equitum duobus millibus, intelligentes magis opus esse industria quam viribus, mille quingentos ex eis praecipiunt latere in insidiis; quingentos vero reliquos procedere jubent longius, et quasi se habentes incautius, regem cum suis insequendo irritare. Quod non longe ab eorum proposito certum est accidisse. Nam praedictos quingentos, quasi incautius se habentes, et progressos longius, rex considerans et impetuose suos convocans, illis procedit obviam, et versos in fugam prosequens, imprudentius in eorum decidit insidias: quibus ex suis latebris egredientibus, facta est hostium ingens multitudo, collectisque et ad se revocatis quingentis prioribus, in nostros irruunt impetu vehementi. Quibus, cum nostri tentarent resistere et gladiis a se propulsare, protervius instantes, oppressi multitudine, fugam inire compelluntur, quam nec etiam tutam reperiunt; nam fugientium facta est strages maxima, ita ut rex ipse relicto vexillo quod gestabat in manibus, et Arnulfus patriarcha, qui cum eo erat, et alii regni principes, relictis castris et impedimentis omnibus vix evaserint. Obtinuerunt ergo hostes nostrorum castra; et facta est, peccatis nostris exigentibus, confusio multa in populo Dei, idque totum domino regi ascribebatur, quod impetuose nimis, et de sua virtute plus aequo confidens, convocata noluit auxilia praestolari. Nam dominus Rogerus princeps Antiochenus et Tripolitanus comes in proximo erant, die sequente vel tertia, procul omni dubio venturi. Ceciderunt illa die de equitibus nostris triginta; de peditibus vero, mille ducenti. His ita gestis, adfuerunt praedicti duo magni potentesque viri: cognitoque casu qui acciderat, regem arguunt tanquam nimis praecipitem; tandemque redeuntes in unum, in montibus vicinis castra locant, unde erat inferius in valle hostium exercitus contueri. Illi autem scientes reliquas regni partes militia vacare, missis de suo exercitu ad varias partes, terram universam coeperunt percursitare, caedes passim per vias publicas operari, incendia procurare, effringere suburbana, captivare colonos, ita libere per universam se habere regionem, tanquam sibi omnia subjecissent. Recesserant etiam a nobis per illos dies nostri domestici, et suburbanorum nostrorum, quae casalia dicuntur, habitatores, Sarraceni: et hostium adjuncti cohortibus, alios erudiebant in nostram perniciem; qui tanto id melius facere poterant, quanto status nostri pleniorem habebant scientiam: Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. His ergo ducibus hostes freti et eorum fortiores facti solatio, villas circuibant et castella, praedas, et mancipia secum trahentes. Tantusque horror regnum occupaverat universum, ut extra moenia nemo prorsus auderet comparere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License