Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Ascalonitae impugnant Hierosolymam; sed tandem hostium dissolvuntur acies, et redeunt ad propria.

Accesserat praeterea ad timoris et aerumnae cumulum, quod Ascalonitae, tanquam vermes inquieti, scientes quod rex cum omnibus regni viribus, circa partes Tiberiadenses detineretur occupatus, hostes quoque regionem pene totam obtinerent, egressi cum ingenti multitudine, ad montana conscendunt, et Hierosolymam, militaribus destitutam copiis, obsident; nonnullos, quos extra urbem reperiunt, aut captivant, aut interficiunt: messes aridas, quas agricolae in areas congesserant, tradunt incendiis. Tandem cum per aliquot dies ibi consedissent, videntes quod nullus ad eos egrederetur, sed omnes intra moenia cautius se haberent, timentes regis adventum, reversi sunt ad propria. At vero aestate jam in autumnum declinante, juxta consuetudinem, peregrinorum coeperunt applicare naves. Qui vero in eis advecti erant, audientes quod rex et populus Christianus tantis laborarent angustiis, illuc cum omni celeritate tam equites quam pedites certatim properant; ita ut evidentibus incrementis noster per singulos dies multiplicaretur exercitus. Quod intelligentes hostium principes, timentes ne multiplicatis viribus, ad ulciscendum suas se pararent injurias, in fines Damascenorum se receperunt; nostri vero ab invicem discedentes, reversi sunt ad propria. At vero hostilium exercituum princeps, qui regnum ita potenter afflixerat, Damascum perveniens, consentiente, ut dicitur, Damascenorum rege Doldequino, a quibusdam sicariis interfectus est; suspectam enim ejus dicebatur habere potentiam, ne eum regno privaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License