Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII De ortu et prima origine gentis Turcorum.

Et quoniam de gente Turcorum frequenter nobis in opere praesenti erant dicenda quamplurima, quae ipsi contra nostros, nostrique adversus eos viriliter magnificeque saepius gesserunt; et adhuc proterve nimis in nostrorum impugnatione perseverant: non videtur alienum a nostro proposito, de ortu et prima origine gentis hujus, et processu ad hunc excellentiae gradum, in quo jam multis annis stetisse leguntur, aliquid praesenti interserere narrationi. Gens igitur Turcorum, seu Turcomannorum (nam ab eodem habuerunt originem) ab initio septentrionalis fuit, inculta penitus, et certam non habens sedem. Vagabantur etenim, et passim circumferebantur, pascuorum sectantes commoditatem, non habentes urbes vel oppida, vel alicubi manentem civitatem. Volentes autem proficisci, incedebant simul qui ex eadem tribu erant, aliquem de majoribus contribulium suorum habentes quasi principem, ad quem universae quae in eadem tribu simul emergebant, referebantur quaestiones; cujusque dicto ab utraque dissonantium parte parebatur; cujusque non impune licebat examen declinare. Migrantes autem, universam secum suam substantiam transferebant, equitia, greges, et armenta, servos et ancillas; nam in his eorum omne consistebat peculium: nusquam agriculturae dantes operam; emptionum et venditionum ignorantes contractus, sed solis permutationibus, vitae sibi comparantes necessaria. Volentes autem alicubi, locorum herbidorum amoenitate tracti, tabernacula figere, et ad tempus aliquod moram sine molestia facere, per quosdam ex suis, qui videbantur prudentiores, regionum principes solebant convenire et pactis initis sub placitis conditionibus, et certa tributorum praestatione, sub principe qui regioni praeerat, moram juxta condictum habebant in pascuis et nemoribus. Accidit autem quod illius populi multitudo maxima ab aliis seorsum incedens, Persarum ingressi fines, regionem invenerunt sibi aptissimam. Datoque regi, qui erat pro tempore, secundum quod inter eos ab initio convenerat, tributo, per annos aliquot moram ibi habuerunt diuturniorem. Augebatur autem eorum populus in immensum, et multiplicationis eorum non erat finis; ita ut regi et indigenis, mentem quodammodo habentibus praesagam, suspecta nimis esset eorum embola. Unde factum est, quod habito consilio violenter a regni finibus eos per se propellere, decreverant. Sed mutato consilio visum est eis expedientius, ut multiplicatis angariis, et consuetis pressionibus, novis irregulariter superadditis eos fatigarent, usque dum sponte sine coactione discederent. Cumque jam annis pluribus injuriarum pondus et tributorum enormitatem exactorum sustinentes, diutius tolerare nolle, communicato decernerent consilio, et hoc regi esset compertum, missa voce praeconia, jussi sunt a regno infra certum tempus discedere universo. Transeuntesque fluvium Cobar, qui regnum ex ea parte limitabat, ubi vident solito liberius et diligentius suorum infinitam multitudinem; nam prius seorsum habitantes, sui nec numerum noverant, nec potentiam: mirati sunt quomodo tantus tamque innumerabilis populus alicujus principum aliquando tolerare potuerit superbiam, et angariarum et tributorum acerbitatem portare. Visumque est eis absque dubio, quod et Persarum populo, et qualibet natione nec numero nec viribus essent impares; nihilque eis ad obtinendas violenter finitimas regiones deesset aliud, quam id quod more aliorum populorum sibi regem non haberent. Volentes igitur votis consonis sibi regem creare, describentes suorum universam multitudinem, repererunt in eis centum familias caeteris splendidiores; quarum quamlibet sagittam unam praeceperunt afferre, et juxta numerum familiarum centum sagittarum colligaverunt manipulum. Quem operientes, vocaverunt quemdam puerulum innocentem, praecipientes ei, ut immissa manu sub velamento, quo praedictarum latebat manipulus sagittarum, eo unam educeret solam, ea conditione ut de ea familia rex assumeretur, cujus sorte sagitta exiret. Factumque est casu, quod puer eduxit sagittam familiae Selducorum. Unde constitit apud omnes, sicuti prius ordinatum fuerat, quod ex ea tribu princeps futurus crearetur. Praeceptum est iterum, ut ex eadem tribu centum eligerentur, qui et aetate et moribus, et virtute caeteros anteirent suos contribules; utque singuli singulas afferrent sagittas, offerentium habentes inscripta nomina. Factoque ex eis iterum manipulo, et diligenter cooperto vocatus est iterum puer, vel idem qui et prius, vel alius fortasse ejusdem innocentiae: cui similiter persuasum est, ut unam ex eis educeret: eduxitque unam cui inscriptum erat nomen Selduc. Erat autem is vir speciosus admodum, nobilis et in sua tribu praeclarus, provectae aetatis, sed integer viribus, et in re militari multam habens experientiam; quique tota corporis habitudine magni principis praetenderet elegantiam. Hunc ergo de communi decreto sibi praeficientes, in throno sublimaverunt regio, eam quae debetur regibus, ei exhibentes reverentiam, et ad ejus implenda imperia, foedere complacito et juramentis corporaliter praestitis se obligantes. Ille autem statim collata sibi satis pro imperio utens potestate, missa voce praeconia, edici publice mandat, ut retransito flumine et transmissis legionibus universis, Persarum fines, unde prius exierant, occupent violenter, et adjacentia sibi vindicent regna, ne de caetero compellantur regiones exteras errabundi circuire, et aliarum nationum tolerare fastus importabiles. Factumque est, quod infra paucos annos non solum Persarum, verum etiam universa Orientalium regna sibi subjugaverunt, subacta Arabum et aliarum nationum, quae principatus obtinebant, violentia. Sicque populus vilis et abjectus ad tantum subito culmen evolavit, quod universum occupavit Orientem. Idque factum est vix triginta aut quadraginta annis, antequam nostri Occidentales principes peregrinationis iter, de quo hic agendum est, arriperent. Utque aliqua esset differentia saltem nominis inter eos qui sibi regem creaverant, et per hoc ingentem erant gloriam consecuti; et eos, qui in suo ruditate adhuc permanent, priorem vivendi modum non deserentes, dicuntur isti hodie Turci; illi vero prisca appellatione Turcomanni. Subactis itaque regnis Orientalibus, adjecerunt etiam, ut potentissimum Aegyptiorum regnum invaderent: descendentesque in Syriam, Hierosolymam cum quibusdam aliis finitimis urbibus, violenter subjugaverunt sibi, fideles quos in ea repererant habitatores, durioribus solito aggravantes molestiis, et angariarum multiplicitate fatigantes, ut praemisimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License