Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Descriptio regionis ejusdem urbi adjacentis, et commoditatum quas praestat.

Erat autem praedicta civitas non solum munitissima, ut praediximus, sed etiam fertilitate praecipua, et amoenitate quasi singularis, nam licet in ipso mari sita sit et in modum insulae tota fluctibus ambiatur; habet tamen pro foribus latifundium per omnia commendabile, et planitiem sibi continuam divitis glebae et opimi soli, multas civibus ministrans commoditates; quae, licet modica videatur, respectu aliarum regionum, exiguitatem suam multa redimit ubertate; et infinita jugera multiplici fecunditate compensat. Nec tamen tantis arctatur angustiis; protenditur enim in austrum versus Ptolemaidam, usque ad eum locum qui hodie vulgo dicitur Districtum Scandarionis, milliaribus quatuor aut quinque; e regione in septentrionem, versus Sareptam et Sidonem iterum porrigitur totidem milliaribus; in latitudinem vero, ubi minimum, ad duo; ubi plurimum, ad tria habens milliaria. In hac eadem fontes sunt plurimi, qui perspicuas et salubres emanant aquas; et grata temperie contra immoderatos aestus praestant refrigerium. Inter quos praestantissimus, et famae titulis celeberrimus, de quo etiam et Salomon in Canticis cecinisse dicitur: Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano (Cant. IV, 15). Hic licet in humiliore totius regionis parte fluentorum suorum habeat originem, et non ex montibus, sicut alii plerumque fontes, sed ex ipsis abyssi cataractis scaturire videatur; tamen cura et manu artifice in superas elatus auras, totam circumquaque regionem affluenter irrigat, et suae visitationis beneficio ad usus multiplices reddit fecundam. Erectus est ergo, et in sublime deductus miro opere lapideo, ferri duritiem imitante, ad altitudinem cubitorum decem; et qui in imo situ naturali, non multum poterat esse utilis, artificio contra naturam obtinente factus sublimior, universae regioni se gratum praestat, et ad proventus fructuarios aquas porrigit affluenter. Accedentibus et facti miraculum volentibus intueri, turris exterius videtur eminentior, nec fontis aliquam praetendit effigiem: ubi vero ad ejus perventum est fastigium, collectarum est videre quasi cumulum aquarum, quae inde per aquaeductus ejusdem altitudinis, sed et mirae soliditatis, ad circumjacentem se transferunt regionem. Praeparata sunt nihilominus ad ejus summum ascendere cupientibus, ascensoria per gradus eadem soliditate lapidea, quibus etiam equites sine difficultate possint ad ejus provehi superiora. Procuratur autem adjacenti regioni ex ejus beneficio miranda commoditas; ita ut non solum hortos, et lignis fructiferis insita, et amoenitate praecipua nutriat pomaria; verum et canamellas, unde pretiosissima usibus et saluti mortalium necessaria maxime, conficitur zachara; unde per institores ad ultimas orbis partes deportatur. Sed et vitri genus elegantissimum, et in eodem rerum genere facile obtinens principatum, de arena quae in eadem planitie colligitur, mirabiliter conficitur, quod inde ad remotas etiam delatum provincias, aptam vasis mirabilibus, et perspicua sinceritate praecipuis materiam praebet; unde et nomen urbis longe ad exteras nationes porrigitur celebre et multiplici fenore lucrum accrescit institoribus. Nec solum his commoditatibus, verum et munitione incomparabili praedita erat civitas, sicut in sequentibus dicetur: unde ob id quod munitissima erat, tantisque commoditatibus abundans, Aegyptiorum principi, omnium fere potentissimo, qui omnem regionem a Laodicia Syriae usque in arentem Libyam libero possidebat imperio, grata erat et accepta, et eam quasi regnorum suorum robur et domicilium suum reputans, victu, armis et viris armipotentibus diligenter communierat, arbitrans reliqui corporis in tuto partes consistere, si capitis salutem inviolatam posset conservare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License