Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Describitur civitas; et status civium et conditio aperitur.

Sic ergo, ut diximus, quasi insula est praefata civitas, procellosum circa se habens mare, latentibus scopulis et nimia inaequalitate periculosum; ita ut peregrinis et ignaris locorum, ad urbem navigantibus periculosum sit accedere; et nisi ducem habeant, qui adjacentis maris habeat notitiam, non nisi cum naufragio urbi possunt appropinquare. Erat autem ex parte maritima per circuitum muro clausa gemino, turres habens altitudinis congruae proportionaliter distantes. Ab oriente vero, unde est per terras accessus, muro clausa triplici, cum turribus mirae altitudinis, densis admodum, et prope se contingentibus. Praeterea et vallum late patens, per quod facile ejus cives possent mare introducere in alterutrum. A parte vero septentrionali portus civitatis interior, inter turres geminas habet ostium, infra moenia tamen receptus; nam exterius insula fluctibus objecta, aestuantis pelagi primos frangens impetus, inter se et solum tutam navibus praebet stationem, ventis inaccessam, soli tamen obnoxiam aquiloni. Classe ergo in eam partem inducta, et in tranquillo locata, exercituque pomeria urbi vicina tenente, castris quoque per circuitum collocatis, exitus introitusque civibus negant, et solis moenibus cogunt esse contentos. Erat autem praedicta civitas duos habens dominos; nam aegyptius Calipha tanquam major dominus, duas habebat ejus portiones; Damascenorum vero regi, quia vicinior erat, ne eam molestaret, imo etiam ut in necessitatibus civium, eis auxilii sui ministraret suffragia, tertiam concessit. Erant autem in ea cives nobiles et pecuniosi valde, quippe qui continuis navigationibus universas pene mediterraneo mari adjacentes provincias, gratia commerciorum, peregrinis mercibus et multiplicibus divitiis urbem repleverant. Confugerant ad eam praeterea, intuitu munitionis ejus, de Caesarea, Ptolemaida, Sidone, Biblio, Tripoli et aliis maritimis urbibus, quae in nostram jam devenerant potestatem, cives inclyti et locupletes, ibique domicilia multa sibi pretio comparaverant: impossibile penitus arbitrantes, quod urbs tam munita in nostrorum ditionem, aliquo casu posset descendere. Unicum enim et singulare totius regionis, sicuti etiam est hodie, videbatur esse praesidium, et robur incomparabile.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License