Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Locatur obsessio, et principibus in ea parte designantur; et civitas hostiliter impugnatur.

Compositis ergo sarcinis et rebus ad quamdam commoditatem locatis, juxta portum naves universas educunt ad siccum, excepta una galea, quae semper ad suspectos casus, qui emergere poterant, erat parata: quo facto, ducto vallo profundo convenienter a mari superiori ad inferius, universum claudunt exercitum. Tunc sumpta de navibus conveniente materia, unde secum Veneti multam detulerant copiam, convocatis artificibus, varii generis erigunt machinas. Dominus sane patriarcha cum regni principibus, vicem domini regis obtinens, lignorum caesores et architecturae peritos convocans, subjecta pro votis materia, castellum aedificari praecipit multae altitudinis: unde cum his qui in turribus erant, pugnari posset quasi cominus, et urbem totam liceret intueri. Machinas nihilominus jaculatorias fabricari praecepit, quibus magnis molaribus turres et moenia concutiantur, et civibus terror inferatur. Dux etiam cum suis partem regiam aemulantes, ejusdem generis erigunt machinas, locisque competentibus componunt erectas. Instant ergo coepto, cum omni sollicitudine, operi, et propositum urgent non deficientes ab incepto; sed magis ac magis accensi, cives arctant, et de machinis urbi molestias inferunt incessanter. Assultibus quoque et congressionibus assiduis, obsessis requiem negant. Cives nihilominus ut se tueantur solliciti, cuncta discutiunt, ut a se nostrorum propulsent injurias et hostibus damna inferant. Erigunt ergo ipsi de intus e regione machinas, et saxis ingentibus earum jactu libratis, castella nostra sine intermissione cedunt; et circa ea regionem, timore molarium emissorum, ita sibi vindicant propriam, ut nemo de nostris ibi auderet immorari; sed et eos quibus conservandi machinas sors dederat necessitatem, ut non nisi cum cursu celerrimo ad eas auderent accedere, nec in eis nisi cum maximo discrimine commorari. Qui autem in excelsis turribus erant constituti, arcubus et balistis tantam inferebant his, qui in castellis et circa machinas eos impugnabant, jaculorum et sagittarum multitudinem, tantoque instabant saxorum pugillarium jactu, ut vix etiam manus auderent exerere. Nostri etiam qui in castellis erant, aequipollenter nimis ictus ictibus recompensantes, vim vi repellentes, tantam his qui in turribus et supra muros erant positi, ingerebant laboris necessitatem, ut saepius in die permutati, belli pondus sustinere non possent. Qui autem in machinis erant, docentibus his qui jaculandi peritiam erant assecuti, tantis viribus, tantoque conamine ingentia torquebant saxa, ut muris illisa, vel turribus, universa concuterent et pene traherent in ruinam. Excitabatur de collisis lapidibus et caemento dissoluto pulvis tam immensus, ut his qui in moenibus et supra turres erant, quasi nubes interposita, nostrorum negaret aspectum. Si qui autem de missis lapidibus turres aut moenia praeteribant, in urbem cum impetu lapsi, aedificia magna cum habitatoribus in minuta redigebant fragmenta. Qui autem in campo, tam pedites quam equites praeliabantur, animose viriliterque singulis pene diebus cum his, qui de urbe ad pugnam egrediebantur, conserebant; nostris plerumque, interiores ad committendum irritantibus; civibus nonnunquam, sponte etiam, in obsidentes facientibus irruptiones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License