Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Damasceni qui in civitate erant, resistunt animosius; civibus aliquantulum remissis.

Cum igitur ita diebus singulis, ancipiti Marte, nostri nunc de machinis, nunc circa portam cum civibus experirentur, et quanta poterant instantia sese mutuo provocarent: vocatus a regni principibus cum honesto comitatu adfuit dominus Pontius Tripolitanus comes; in cujus adventu nostrorum visae sunt vires quasi geminatae, multiplicata audacia; hostibus vero e converso illata formido, et quasi desperatio resistendi. Erant autem in eadem civitate de Damascenis equites septingenti, qui civibus nobilibus, mollibus et delicatis, et in re militari non multum exercitatis, sui exemplo animos ad resistendum ministrabant, et in seipsis prompto animo suffragia debita largiebantur. Tamen hi etiam videntes nostrorum vires et conatus singulis diebus in melius proficere, opes vero civium sensim comminui, vires quotidie periclitari, fieri coeperunt tepidiores, et onus quod portare non poterant, sapienter declinare; ita tamen, ut nec civibus deditionem persuaderent, nec multum de viribus praesumendum esse hortarentur. Porro in civitatem, sicut hodie etiam est, unicus erat introitus, et porta singularis; nam, ut praediximus, civitas tota quasi insula, fretis undique ambitur, excepto loco quodam angusto, per quem est accessus ad portam, in quo sine intermissione tam equitum quam peditum erant conflictus varii, sicut in hujusmodi solet contingere plerumque eventu.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License