Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Cives in nostra machinas ignem adhibent, nostri resistunt viriliter. Ab Antiochia quidam jaculandi habens peritiam, a nostris evocatur.

Factum est autem una die, quod quidam juvenes de civitate, ut se in populo suo commendabiliores redderent et perennem sibi acquirerent apud posteros gloriam, mutuo se obligantes compromiserunt, quod clam ad nostra castra egredientes, machinas et nostra castella succenderent. Quod verbum effectui mancipantes, clam ab urbe egredientes, incendium machinae, quae nobis utilior erat, supposuerunt. Quod videntes nostri, ad arma convolant, et aquis copiose ministratis, ignibus tentant resistere. Factumque est ibi quiddam admiratione et relatione dignum. Quidam enim juvenis probitatis eximiae et admirandae virtutis, videns machinam succensam, constanter ascendit super eam, et aquas porrectas desuper infundebat. Quod videntes qui in turribus erant, arcus habentes et balistas, omnes in eum manus dirigunt; jacientesque certatim in eum, qui positus erat quasi signum ad sagittam, operam consumpserunt; nam tota illa die in propria carne nullam sensit penitus laesionem. Qui autem ignem subjecerant, a nostris comprehensi, omnes ultore gladio confossi, suis cernentibus interierunt. Porro videntes nostri, quod machina interior lapides magnae quantitatis, in castella nostra ita directe jacularetur; et quod utrumque ex magna parte laeserat; quodque non esset in castris qui dirigendi machinas et torquendi lapides, plenam haberet peritiam, vocantes quemdam de Antiochia, Armenium natione, Havedic nomine, qui in ea facultate dicebatur instructissimus, subito receperunt eum; qui tanta arte in dirigendo machinas et ex eis missos molares contorquendo utebatur, ut quidquid ei pro signo deputaretur, id statim sine difficultate contereret. Qui postquam ad exercitum pervenit, designatum est ei honestum de publico salalarium, unde se pro modo suo magnifice poterat exhibere; tantaque deinceps operi ad quod vocatus est institit diligentia, tantaque arte usus est in facto, ut non solum civibus continuatum, sed de novo videretur bellum illatum, et molestiae duplicatae in ejus adventu.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License