Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Comes Tripolitanus urbem Rapfaneam occupat. Henricus Romanorum imperator moritur; Lotharius ei substituitur.

Per idem tempus, dominus Pontius Tripolitanus comes, urbem Rapfaneam finibus suis conterminam, videns propositum effectui mancipabile, obsidere proponit; sed, ut facilius conceptum assequatur, dominum regem Hierosolymorum, ut et praesentiam suam exhibeat, et opem conferat, et litteris sollicitat, et frequentibus nuntiis hortatur. Rex autem ut impiger erat, et populi Christiani communibus fideliter obtemperans negotiis, assumpto sibi honesto comitatu, illuc sine dilatione properat: quo perveniens, comitem ad praedictum opus reperit succinctum; unde machinas et quae ad impugnandam urbem poterant esse necessaria, viaticumque ad dies aliquot sufficientem assumentes, praemissis pedestribus alis, ad partes destinatas expeditiones suas dirigunt. Quo pervenientes, urbem juxta propositum obsidione vallant, primo statim eorum adventu civibus introitum negantes et exitum. Erat autem civitas, tum situ naturali, tum etiam inhabitantium paupertate munita modicum; multisque fatigata molestiis, diu resistere non poterat. Nam idem comes in monte quodam illi contermino praesidium aedificaverat; cujus incolae urbem praedictam, continuis opprimentes angustiis, usque ad supremum pene defectum eos compulerant. Cum ergo diebus decem et octo eam vehementius impugnassent, cives ad deditionem compulerunt, indulto prius sibi et uxoribus et liberis libero exitu, et indemnitate promissa. Est autem praedicta Rapfanea in provincia Apamiensi, una de suffraganeis ejus; capta est autem ultimo Martii die. Rex vero Hierosolymam reversus, ibi Paschales cum multa devotione celebravit dies. Per idem tempus, dominus Henricus Romanorum imperator ultimum fato clausit diem; cui substitutus est vir per omnia commendabilis Saxoniae dux dominus Lotharius, qui postmodum in Apuliam cum infinito descendens exercitu, universam usque ad Farum regionem violenter occupavit, ducem in Apulia constituens, providum virum et discretum, Reinonem nomine; Rogerum autem comitem, qui terram illam violenter occupaverat, in Siciliam fugere compulit, quam postmodum discedente imperatore recuperans, pugnavit cum praedicto Reinone, eoque defuncto ducatum obtinuit; postmodum etiam Siciliae et universae provinciae rex effectus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License